Latinitas bona

Ioannes Favier

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Favier (vulgo Jean Favier; natus Lutetiae die 2 Aprilis 1932 et ibidem mortuus die 12 Augusti 2014) fuit rerum gestarum scriptor et archivarius Francicus. Lyceum Francisci I Franciscopolitanum frequentavit.[1] Alumnus Scholae Chartarum et sodalis Scholae Francicae Romae, medii aevi historiam apud plures universitates docuit. Archiva Franciae ab anno 1975 ad annum 1994 rexit et praeses Bibliothecae Nationalis Francicae ab anno 1994 usque ad 1997 fuit. Anno 1985 in Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum cooptatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Les Archives: détails et classification des fonds en France. Ed. 7a. Lutetiae: Presses universitaires de France, 2001. ISBN 978-2130521839 (Que sais-je? 805)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De administris Bibliothecae Nationalis (Francogallice)