Latinitas nondum censa

Ioannes Efremov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioannes Efremov
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Efremov: imago
Nativitas: 22 Aprilis 1908; Q4827
Obitus: 5 Octobris 1972; Moscua
Patria: Unio Sovietica

Ioannes Antonii filius[1] Efremov (Russice Иван Антонович Ефремов, tr. Ivan Antonovič Efremov; natus 22 Aprilis 1908[2] in vico Vyrica nunc regionis Leninopolitanae, mortuus 5 Octobris 1972 Moscuae) erat palaeontologus, conditor taphonomiae (quae transformatione reliqiarum in fossilia studet), atque scriptor et philosophus Russicus Sovieticus.

Efremov anno 1952 ornatus est Praemio Staliniano pro libro suo scientifico Taphonomia et annales geologicae («Тафономия и геологическая летопись»). Notus est ut auctor narrationum atque mythistoriarum, quarum clarae sunt, e.g., Nebula Andromeda («Туманность Андромеды», vitam societatis communisticae depingens) et Hora Bovis («Час Быка»), de rebus futuris , atque Thais Athenensis («Таис Афинская»), de rebus antiquis.

Asteroides 2269 Efremiana in eius honorem vocatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vere Antipae filius (Антипович, tr. Antipovič ).
  2. Efremov ipse ab adulescentia se anno 1907 natum declarabat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!