Ioannes Eck

E Vicipaedia
Ioannes Eck, theologus et disputator catholicus maximi momenti

Ioannes Eck (natus Johann Mayr/Maier die 13 Novembris 1486 Egg an der Günz/Bavariae, mortuus die 10 Februarii 1543 Ingolstadii) theologus atque philologus Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Eckius[1] puer duodecim annos natus Heidelbergae philosophiae et linguis classicis, Tubingae theologiae et philosophiae, Friburgi autem iuribus et mathematicae arti studebat. Anno 1510 Ingolstadii professor in theologicis creatus est; sacerdos iam anno 1508 ordinatus erat.

Scientiis scholasticae et ingenio rhetoricae optime praeditus famam augere potuit. Opinionibus contra Lutherum scriptis, quibus titulus »Obelisci«, et cum Carlostadio et cum Luthero ipso dissensit. In disputationibus Lipsiae unum mensem actis sese bene defendit itaque bullam anathematis postea in Lutherum coniectam provocavit. Anno 1520 opus eius magnum in lucem prolatum est, »De primatu Petri«. Reformationi reprimendae totam vitam dedicare videbatur. Annis 1521 et 1523 Romam petivit et anno 1524 Ratisbonae in conventu particeps fuit. Anno 1515 eum videbant Batavia et Anglia et anno 1526 in Helvetia contra Oecolampadium ingrediens reformationem impedire conatus est.

Augustae Vindelicorum in diaeta confutationes contra confessionem Augustanam pangere iuvabat. Annis 1540 et 1541 colloquiis religiosis intererat, quae inceptum habuerant Wormatiae. Collectionem disputatonum suarum ipse edidit sub titulo »Operum Iohannis Eckii contra Lutherum tomi I-IV« (Augustae Vindelicum, 1530–35); opera cosmographica et geographica in Bibliotheca universitaria Monacensi inveniuntur.

Bilibaldus Pirckheimer (fortasse) in eum exaravit saturam quandam de Eckio dedolato.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Eck spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]