Latinitas nondum censa

Ioannes Damer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes, vulgo John Damer (1743-1776), filius natu maximus Iosephi Damer (qui titulum baronis Milton anno 1753 adsumpserit), anno 1767 in matrimonium Annam Seymour Conway sculptricem duxit.

Uxor se a Ioanne Damer anno fere 1774 ob vitam luxuriosam separavit. Is ex eadem ratione pecuniam magis magisque egebat. Die 15 Augusti 1776, iam librarum 70 000 argentariis debens, patre se adiuturum negante, nocte cum scortis quattuor et violinista caeco apud tabernam Londiniensem Bedford Arms vici Covent Garden transacta,[1] ibi mane sibi ictu pyrobolo mortem intulit. Talis historia die 16 Aprilis 1779 Samueli Johnson a Topham Beauclerk narrata est, et anno 1791, nomine Ioannis Damer carente, a Iacobo Boswell divulgata: qua recensione, nec violinista nec scortis praesentibus, heroem ante mortem ientaculum e panibus muffins butyro unctis sumpsisse refertur. Historia rursus repetita est, valde mutata et nomine Ioannis Damer rursus carente, in Caroli Dickens mythistoria The Posthumous Papers of the Pickwick Club (1836-1837).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita The Gentleman's Magazine et Horatius Walpole; cf. H. B. Wheatley qui in London Past and Present (p. 142) rem ad Cafeum Bedford adsignat

Nexus externi[recensere | fontem recensere]