Ioannes Commelinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Wikidata-logo.svg Ioannes Commelinus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Commelinus: imago
Nativitas: 23 Aprilis 1629; Lugdunum Batavorum
Obitus: 19 Ianuarii 1692; Amstelodamum
Patria: Nederlandia

Officium

Munus: botanista
Patronus: Universitas Amstelodamensis

Familia

Genitores: Isaac Commelin;

Ioannes Commelinus (vulgo: Jan Commelin; Lugduni Batavorum 23 Aprilis anno 1623 natus; Amstelodami 19 Ianuarii anno 1690 fere mortuus) fuit mercator et herbarius Nederlandicus,

Biographia[recensere | fontem recensere]

Flos clytorivs Breynii

Qui filius erat libri editoris Leidensis, nec non historici Amstelodami, Isaaci Commelini[1] et Corneliae Bouwer[2]. Amstelodami de 1655 usque ad 1692 pharmacopolis et hortis medicis plantas medicinales vendebat[1]. Postquam medicinam et herbariam didicit, factus est herbariae magister apud Universitatem atque anno 1672 particeps senatus Amstelodamensis a procuratore Gulielmo III[3]. Anno 1682 fuit unus ex auctoribus Horti medici Amstelodamensis, cuius plantas depinxit[3]. Edidit Hesperides Nederlandicae , sive culturam citrorum et malorum assyriarum (Amstelodami, 1676), Catalogum plantarum Indigenarum Hollandiae (Amstelodami, 1683) et Catalogum plantarum Horti medici Amstelodamensis, partem priorem (Amstelodami, 1689)[3]. Anno 1697 permissus postumum ad sculpendum imagines secundum delineationes adeptus est et nepos Casparus catalogum plantarum Horti medici Amstelodamensis duobus libris complevit: Horti Medici Amstelodamensis rariorum historia plantarum (1697-1701)[1]. Catalogus iste continet plantarum medicarum imagines sculptas secundum picturas a Maria atque Ioanne Moninckx pictas[1]. Praeterea, Ioannes Commelinus culturae plantarum tropicarum studuit apud praedium suum Zuyderhout iuxta Haarlemum[1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Commelinum spectant.