Latinitas nondum censa

Ioannes Chesneau

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes, vulgo Jean Chesneau, qui Pictavii ut videtur anno circiter 1520 natus est et saeculo XVI exeunte mortem obiit, a secretis meruit annis 1546-1551 iuxta Gabrielem Aramontium legatum Francicum ad aulam Ottomanicam. Postea fuit magister hospitii principissae Renatae, ducissae Ferrariae, qui post mariti mortem in Franciam ad Montem Argii recedit.

Commentarium scripsit de itinere a Francia in Constantinopolitanam anno 1547 facto atque de profectione Aramontii in Persiam, Aegyptum et Syriam annis 1548-1549 suscepta. Commentarius manu scriptus in Bibliotheca Nationali Francica servatur (BNF ms. fr. 23045). Textus anno 1888 a Carolo Schefer editus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]