Ioannes Casulides

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Casulides
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Casulides: imago
Nativitas: 10 Augusti 1948; Nicosia Municipality
Patria: Cyprus

Officium

Officium: member of the House of Representatives of Cyprus, Government Spokesman of Cyprus, Minister of Foreign Affairs, legatus ad Parlamentum Europaeum, legatus ad Parlamentum Europaeum, Minister of Foreign Affairs
Munus: Politicus, geriatrician

Consociatio

Factio: Democratic Rally

Memoria

Laurae: Commander of the National Order of the Cedar, Commander of the Order of the Phoenix (Greece), Q21666230, Xirka Ġieħ ir-Repubblika, Knight Commander in the Order of the Holy Sepulchre, Officer of the Legion of Honour, Palestinian Bethlehem 2000 Award, Cross of St Mark. Honorary religious medal

Ioannes Casulides seu litteris Graecis Ιωάννης Κασουλίδης (Leucosiae natus die 10 Augusti 1948) est medicus et politicus Cypri.

Alumnus est universitatis Lugdunensis ubi medicinae studuit. Geriatrus deinde meruit ab anno 1975 in Anglia apud Nosocomium Londiniense[en] medicusque ab anno 1981 usque in 1993 in urbe natali. Ab anno 1991 legatus est apud parlamentum Cyprium. Anno 1993 orator pro regimine factus est atque ab anno 1997 usque in 2003 minister a rebus externis, praeside Glauco Clerida. Cypro eis annis ad unionem Europaeam accedebat sub tutela ipsius Casulidae. Ab anno 2004 rursusque ab anno 2009 legatus est apud parlamentum Europaeum, sed anno 2008 candidatus fuit ad officium praesidis Cypri sed frustra. Denuo a die 28 Februarii 2013 minister a rebus externis meret, praeside Nicolao Anastasiada.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ioannes Casulides inter ministros a rebus externis Europaeos die 4 Aprilis 2014 Athenis apud Zappeo congressos. NB: exemplar huius imaginis apud Communia servatum nomina hominum singulorum indicat
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Casulidam spectant.
  • Opus apud parlamentum Europaeum