Ioannes Campanius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Campanius (Suecice Johannes Jone Holmiensis Campanius) (15 Augusti 160117 Septembris 1683), etiam Ioannes Campanius Holm appellatus, fuit clericus Lutheranus Suecicus qui operam coloniae Novae Sueciae dedit.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Campanius, Holmiae natus, Universitatem Upsaliensem frequentavit, ubi theologiae studuit et gradum anno 1633 abstulit. Minister Lutheranus eodem anno ordinatus est. Capellanus fuit legatorum Suecicorum in Russia anno 1634 meruit. Tum ad Norrtälje migravit, ubi fuit magister scholae ex anno 1635. Etiam fuit capellanus et praeceptor Domus Orborum Holmiensis, munus quod usque ad 1642 sustinuit.[2]

Holmiam reliquit die 16 Augusti 1642, atque in Novam Sueciam die 15 Februarii 1643 advectus est. Primos colonos ad Arcem Christinam, prope hodiernam Vilmingtoniam, comitabatur, missionarius quoque Indis Lenape commissus. Campanius moribus indigenarum studuit, quos in ephemeride conscripsit, certam eorum scientiam anthropologicam conservans, sed etiam notionem indigenas fuisse progenies Tribuum Peritarum Israel perpetuam facere adiuvans.[3]

Arbitrium Ioannis Campaniis[recensere | fontem recensere]

Campanius fuit primus homo notus qui compositas caeli observationes in coloniis Americanis fecit. Habetur ergo a nonnullis primus homo caeli in America quia quotidie statum caeli in Nova Suecia commemoravit. Haec documenta annos saltem 1644 et 1645 comprehenderunt, in Suecia anno 1702 prolata. Tempore hodierno, Arbitrium Ioannis Campanii observatoribus adiuvantibus ob confectiones praestantes ad observationes meteorologicas spectantes a Nationali Administratione Oceanica et Atmosphaerica in Civitatibus Foederatis quotannis concessum est. Non plus quam viginti quinque arbitria quotannis dantur. Instrumentum ab administratore subscribitur.[4]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Campanius, Johan. Christian Cyclopedia. The Lutheran Church, Missouri Synod.
  2. S. F. Hotchkin, [1] Early Clergy of Pennsylvania and Delaware] (Philadelphiae: P. W. Ziegler & Co., 1890).
  3. C. A. Weslager, New Sweden on the Delaware 1638–1655 (Vilmingtoniae: The Middle Atlantic Press. 1988).
  4. David M. Ludlum, The Weather Factor (Bostoniae: Houghton Mifflin, 1984), 7–8).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Clay, Jehu Curtis. 1835. Annals of the Swedes on the Delaware. Philadelphiae: J. C. Pechin.
  • Jordan, John W. 1914. A History of Delaware County, Pennsylvania. Novi Eboraci: Lewis Historical Publishing Company.
  • Myers, Albert Cook, ed. 1912. Narratives of Early Pennsylvania, West New Jersey, and Delaware, 1630–1707. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.
  • Ward, Christopher. 1930. Dutch and Swedes on the Delaware, 1609–1664. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]