Ioannes Bruyerinus Campegius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Bruyerinus Campegius (Jean-Baptiste Bruyerin Champier;[1] natus c. 1500; mortuus c. 1565) fuit medicus, librorum medicorum interpres et de re cibaria scriptor Francicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Bruyerinus Campegius fuit medicus apud aulam regis Henrici II et postea Francisci I.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Collectaneorum de re medica Averrhoi philosophi ... sectiones tres: i. De sanitatis functionibus, ex Aristot. & Galeno; ii. De sanitate tuenda, ex Galeno; iii: De curandis morbis a Ioanne Bruyerino Campegio nunc primum Latinitate donatae. 1537
  • Principis Avicennae Mauritani De corde eiusque facultatibus libellus Ioanne Bruyerino Campegio Lugdunensi interprete. 1559
  • Colliget: tomus nonus in quo magni Averrois Cordubensis philosophi consumatissimi, medicineque artis eruditissimi septem libri Colliget, & Auicennae Cantica cum eiusdem Aver. Expositione ad rem medicam attinentes ... a Ioanne Bruyerino Campegio latinitate nitidissimae donati. 1560
  • De re cibaria libri XXII omnium ciborum genera, omnium gentium mores complectentes Io. Bruyerino Campegio Lugdun. authore. Lugduni: apud Sebastianum Honoratum, 1560 Editio interretialis

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum fr:wiki Jean-Baptiste La Bruyère-Champier; secundum bibliothecam nationalem Francicam Jean-Baptiste Bruyerin; alii aliter.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Bruyérin-Champier, L'alimentation de tous les peuples et de tous les temps jusqu'au XVIe siècle, liber a Sigurd Amundsen Francogallice versus. Lutetiae: Patrice Dupuy, 1998