Ioannes Brinckman

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
John Brinckman
Kasper Ohm, figura e narratiunculis Ioannis Brinckman

Ioannes John Brinckman (natus die 3 Iulii 1814 Rostochii, mortuus die 20 Septembris 1870 Gustrovii) fuit poeta linguae Saxonicae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iuribus, historiae et linguis recentioribus studuit antequam Novum Eboracum peteret ubi et opera exarabat et scriba in legatione Hispanica erat. In patriam reversus annos quinque magistri domestici munere functus est, postea creatus est rector in ludis privatis Aurimontii et denique magister in schola de rebus realibus Gustrovii.

Opera[recensere | fontem recensere]

Pepigit historiunculam optimam »Kaspar Ohm un ik« (Gustrovii 1854; editio autem altera anni 1868 nimis volubilis et peior esse videtur), cuius persona principalis avunculum Bräsig Friderici Reuter animo valde aequat. Sequebantur opuscula »Peter Lurenz bi Abukir« (Rostochii 1868) et »Uns' Hergot up Reisen« (Rostochii 1869). Anthologia »Aus gewählten plattdeutschen Erzählungen« tribus in voluminibus annis inter 1876-87 edita est (et denuo in editione recentiore anno 1895). Insuper scripsit poemata quaedam ad instar Nicolai Groth pro collectione »Vagel Grip« (1859).

Argumenta omnia vitae quotidianae excipit et bene describit amplificatque; orthographia autem lecturam difficilorem reddit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]