Ioannes Bosco Baremes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Bosco Baremes Societatis Mariae (natus in viculo Han in Atollo Carteretiano 30 Augusti 1960) est episcopus Dioecesis Portus Vilae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Bosco Baremes, in religiosum patrum Maristarum ordinem intrans, professionem die 18 Ianuarii 1981 fecit, et presbyter die 4 Decembris 1987 ordinatus est. Benedictus Papa XVI eum episcopum Portus Vilae die 18 Novembris 2009 creavit. Michael Maria Bernardus Calvet Societatis Mariae, archiepiscopus Noumeae, eius ordinationem die 14 Februarii 2010 consecravit; alii consecratores fuerunt Ioannes Patita Paini Mafi, episcopus Tongae, et Gislenus Maria Radulphus Suzanne de Rasilly Societatis Mariae, episcopus Uveae et Futunae. Decessor fuit Michael Visi, episcopus Portus Vilae.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!