Ioannes Biereye

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Johannes Biereye, anno 1920 (circiter)

Ioannes Biereye, natus die 10 Iunii 1860 in Brücken (Helme)/Saxonia-Anhaltium, mortuus die 19 Ianuarii 1949 Erfordiae, Germanicus paedagogus historicusque fuit notissimus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Schola elementari frequentata iit ad Gymnasium Senatorium Evangelicum Erfordiense. Postea studuit linguis classicis et historiae ad universitatem Salinarum Saxonicarum et doctor promotus est in historia antica.

Factus est professor gymnasii in urbe Niesky (Saxoniae). Anno 1901 Biereye sese rettulit ad vicum Roßleben, qui situs haud procul a loco eius natali. Ibi in schola monasteriali magister creatus est. Mox iit ad gymnasium Erfordiense supra citatum, ubi et illemetipse olim scholasticus fuerat. Ibi historiam de urbe Erfordia a Carolo Beyer coeptam prolongavit. Anno 1908 nominatus est rector gymnasii et regens secundus Academiae Scientiarum Utilium Erfordiensis.

Actiones post annum 1918[recensere | fontem recensere]

Post Primum bellum mundanum operam navabat in universitate populari instituenda et in Schola paedagogica condenda. Simul praeses Societatis historicae Erfordiensis factus est. Anno 1925 coepit regere Associationem bibliothecariam et Academiae Scientiarum Utilium praesidem fecerunt eum anno 1930, ut succederet Friderico Gulielmo Prusiae principi. Isto munere fungebatur usque annum 1945. Cum animam efflaret, historia Erfordienses adhuc infinita iacebat.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Alfred Kirchhoff. In: Mitteldeutsche Lebensbilder, 1. Band Lebensbilder des 19. Jahrhunderts, Magdeburgi 1926, pp. 357–375
  • Richard Bärwinkel. In: Historische Kommission für die Provinz Sachsen und für Anhalt (Eld.): Mitteldeutsche Lebensbilder. 3. Band Lebensbilder des 18. und 19. Jahrhunderts. Memeldonejo, Magdeburgi 1928, pp. 507–521.
  • Wielands Briefwechsel mit der Familie v. Keller in Stedten bei Erfurt, Erfordiae 1932
  • Erfurter Burgenwelt: Die "Wallburg im Steiger" und das "Schloss Stedten", Vimariae/Buttstädt 1932
  • Der Geheime Kommerzienrat Friedrich Ernst (Fritz) Wolff (1839-1928) und sein Geschlecht, Vajmaro 1933
  • Die Einheit Thüringens, Erfordiae 1933
  • Die Universität Erfurt, Erfordiae 1933
  • Die Burg Gleichen und ihre Bewohner in Geschichte und Sage, Erfordiae 1935
  • Heimat und Bildung, Erfordiae 1935
  • Geschichte der Stadt Erfurt, Vol. 1, Erfordiae 1935
  • Erfurt in seinem berühmten Persönlichkeiten, Erfordiae 1937

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Steffen Raßloff: Flucht in die nationale Volksgemeinschaft. Das Erfurter Bürgertum zwischen Kaiserreich und NS-Diktatur, Eldonejo Böhlau, Köln/Weimar/Wien 2003.
  • Rudolf Benl: Johannes Biereye (1860-1949). Ein Lebensbild, in: Mitteilungen des Vereins für Geschichte und Altertumskunde von Erfurt 60/1999, pp. 121-164.
  • Ernst Lehmann (Hrsg.): Festschrift für Johannes Biereye zum 70. Geburtstag zum 10. Juni 1930, Verlag Geschichtsverein, Erfurt 1930.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Ἰωάννης_Μπίραγε ("Ioannes Biereye") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam