Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ioannes Bellini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Bellini a se pictus.
Sanctus Hieronymus in deserto (circa 1455), tempera in tabula. Institutum Barberanum Birminghamiae.[1]

Ioannes (Italiane Giovanni) Bellini (Venetiis circa 143026 Novembris 1516[2]) fuit pictor Renascentiae Italicae, fortasse notissimus e familia Bellini pictorum Veneticorum. Pater Iacobus Bellini, frater Gentilis Bellini,[3] levir Andreas Mantegna fuit. Putabatur picturam Venetianam novasse, quam ad modum libidinosum et coloristicum movit. Claris pigmentis oleis quae lente siccabantur tincturas saturas umbrasque subtiles creavit. Eius colores sumptuosi regionisque situs perfluentes Venetianam picturae scholam magnopere moverunt, praecipue Georgionum et Titianum discipulos. Eius corpus in Basilica Sanctorum Ioannis et Pauli inhumatum est, traditionali ducum sepulcreto.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The Barber Institute of Fine Arts, the Lapworth Museum of Geology and the University of Birmingham Collections – Objects". Mimsy.bham.ac.uk. 1948-07-23 .
  2. Eius tempus mortis in tabulis non relatum est, sed notus est eum mortuum esse ante 29 Novembris 1516. Vide PDF
  3. Qui Ioanni vivo maior habebatur, quamquam contrarium hodie obtinetur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Batschmann, Oskar. 2008. Giovanni Bellini. Londinii: Reaktion Books.
  • Goffen, Rona. 1989. Giovanni Bellini. Portu Novo: Yale University Press.
  • Wilson, C. C., ed. 2016. Examining Giovanni Bellini: An Art "More Human and More Divine." Taking Stock, 3. Turnhout. ISBN 9782503535708.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Bellini spectant.