Ioannes Baptista Hodierna

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Baptista Hodierna
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Baptista Hodierna: imago
Ioannes Baptista Hodierna: imago
Ioannes Baptista Hodierna: subscriptio
Ioannes Baptista Hodierna: subscriptio
Nativitas: 13 Aprilis 1597; Ragusia
Obitus: 6 Aprilis 1660; Palma Montis Clarii
Patria: Regnum Siciliae

Ioannes Baptista Hodierna, vulgo Giovan Battista Hodierna (Ragusiae in Sicilia natus die 13 Aprilis 1597; Palmae die 6 Aprilis 1660 mortuus) fuit astronomus et physicus.

Theologiae Syracusis in seminario studuit. Clericus anno 1622 ordinatus, iam cometas tres annorum 1618 et 1619 observaverat. Archipresbyter novae urbis Palmae anno 1637 factus est cuius forma ipse designavisse censetur. Ibi deinde cliens familiae Tomasi baronum Montis Clari habitavit. Telescopio microscopioque adeptus, huius ope dentes viperarum, illius sidera Medicaea et anulos Saturni curiose observavit. Lucubrationes interdum Italice sed praesertim Latine edidit. Opera eius, paucis exemplaribus Panormi divulgata, coaevi pauci recentioresque fere nulli cognoverunt. Primus omnium nebularum catalogum edidit anno 1654 sub titulo De systemate orbis cometici, deque admirandis coeli characteribus qui usque in annum 1985 ignotum manebat.

Asteroides 21047 Hodierna ad eius honorem nominatur.

Opera[recensere | fontem recensere]

De systemate orbis cometici, deque admirandis coeli characteribus (Panormi, 1654): antiquissimus nebularum vel galaxiarum catalogus
  • 1629 : Universae facultatis directionum physiotheorica. Panormi: typis Alphonsi de Insula Textus apud Museo Galileo
  • 1644 : Archimede redivivo con la stadera del momento. Panormi: per Decio Cirillo (Textus apud Google Books) Textus apud Museo Galileo
  • 1644 : Opuscoli del dottor Don Gio. Battista Hodierna. Panormi: per Decio Cirillo Textus apud Museo Galileo
  • 1652 : Thaumantiae miraculum. Panhormi: typis Nicolai Bua Textus apud Internet Archive
  • 1654 : De systemate orbis cometici, deque admirandis coeli characteribus. Panormi: typis Nicolai Bua Textus apud e-Rara Textus apud Internet Archive Textus apud Museo Galileo
  • 1656 : De admirandis phasibus in Sole et Luna visis ponderationes opticae, physicae et astronomicae. Panormi: typis Nicolai Bua Textus apud Fondazione Intorcetta Textus apud Internet Archive
  • 1656 : Menologiae Iovis compendium, seu Ephemerides Medicaeorum. Panormi: apud Cirillos Textus apud e-Rara
  • 1657 : Protei caelestis vertigines seu Saturni systema. Panormi: ex typographia Nicolai Bua Textus apud Internet Archive

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Protei caelestis vertigines seu Saturni systema (1657): observationes anulorum Saturni
Editiones operum
  • 1902 : A. Licitra, ed., Il nunzio del secolo cristallino; L'aria spirante. Opuscoli inediti. Ragusiae
  • 1984 : C. Dollo, ed., Thaumantias Iunonis Nuntia; Nova scientia de obiecto visibili. Scritti inediti di ottica (1647-1650). Catanae
  • 1996 : C. Dollo, ed., Scritti di ottica inediti e rari. Mediolani
Eruditio
  • Federica Favino, "Odierna, Giovan Battista" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2013)
  • Kenneth Glyn Jones, "Some Notes on Hodierna's Nebulae" in Journal for the History of Astronomy vol. 17 (1986) p. 187
  • Kenneth Glyn Jones, Messier's Nebulae and Star Clusters (2a ed. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1991) pp. 325-6
  • Mario Pavone, La vita e le opere di Giovan Battista Hodierna. Ragusiae: Didattica Libri Eirene Editrice, 1986
  • Mario Pavone, Maurizio Torrini, edd., G. B. Hodierna e il "seculo cristallino": atti del convegno di Ragusa, 22-24 ottobre 1997. Florentiae: Leo S. Olschki, 2002
  • G. F. Serio, L. Indorato, P. Nastasi, "G. B. Hodierna's Observations of Nebulae and his Cosmology" in Journal for the History of Astronomy vol. 16 (1985) p. 1-36 Situs venalis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]