Ioannes Baptista Duru

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Wikidata-logo.svg Ioannes Baptista Duru
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1672; Lutetia
Obitus: 1709; Nanceium
Patria: Francia

Officium

Munus: pictor, designer

Ioannes Baptista Duru (vulgo: Jean Baptiste Duru seu Jean Baptiste Dureux; Lutetiae 1672 fere natus; Nanceii 1709 mortuus) fuit pictor et adumbrationis peritissimus artifex Francogallicus,

Biographia[recensere | fontem recensere]

Qui ab Adamo Francisco van der Meulen artem pingendi didicit et Lutetiae Nanceiique laboravit[1]. Fuit probabiliter pictor aulicus, ut ex acta parochiae Sancti Hyppoliti Lutetiae consequitur[2]. Enim in acta scribitur ut die 21 Novembris anno 1709 Ioannes Baptista Du Rus, pictor regis victoriarum, matris Elisabethae Choule exsequias celebravit et Duru obsignavit[2]. Praeterea, ex acta parochiae ipsae, consequitur ut die 13 Iulii anno 1708 Ioannis Baptistae Duru, pictoris regis apud Opera Gobelins, et Mariae Magdalenae Molzot filia Maria Anna humata est[3].

Huius artificis opera praecipue res historicas et bellicas complectuntur[1]. Studuit aulaeorum delineationis quoque[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]