Ioannes Baptista Colomba

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioannes Baptista Colombo)
Ioannes Baptista Colomba

Ioannes Baptista Colomba, vel etiam Colombo[1] (Giovanni Battista Colomba, natus in communi Arogno districtus Lugani 1638 aut forse 1648, mortuus die 24 Aprilis forse 1693 Varsoviae) fuit pictor, architectus et crustarius linguae Italianae ex pago Ticiensi oriundus, qui imprimis in Imperio Austro-Hungarico opera fecit.

Quamquam Ioannes Baptista Colomba inter maximos artifices Imperii Austro-Hungarici temporis Baroci numeratur, tamen magister eius notus non est; dubium est etiam, quo anno natus (1638 aut 1648?) et mortuus (circa annum 1700) sit. Nepos erat Ioannis Antonii et Franciscae Caterinae Maggi; ad familiam artificum maximi momenti pertinuerunt, qui ex Arogno Ticinensi in Bohemiam transmigraverant[2].

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bernhard Anderes, Guida d'Arte della Svizzera Italiana, Edizioni Trelingue, Porza-Lugano 1980, 327-329.
  • AA.VV., Guida d'arte della Svizzera italiana, Edizioni Casagrande, Bellinzona 2007, 363-366.
  • Lucia Pedrini Stanga, I Colomba di Arogno, Fidia edizioni d'arte, Lugano 1994 (1998), 126-151 (cum bibliographia et index operum).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]