Ioannes Bakker

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Bakker, esperantista Batavus, anno 2007

Ioannes vulgo Hans Bakker (natus die 8 Novembris 1937 Amstelodami, mortuus die 21 Ianuarii 2015 ibidem) ingeniarius et esperantista Batavus fuit: is homo fuit insuper membrum honorarium Universalis Societatis Esperanticae/UEA ex anno 2002 et iam antea ex anno 1976 Associationis iuventutis Esperanticae internationalis/TEJO . Eius pater nomine eodem quoque esperantista indefessus fuit et auctor libri definitivi modesti atque sat noti - cui titulus "Esperanto in 20 lessen". Uxor autem eius vocatur Anna Bakker-ten Hagen.

Vita[recensere | fontem recensere]

Domi lingua Esperantica idioma omnium commune fuit; parentes Amstelodami in via Rokin vel institutum Esperanticum condiderant. Exercitia Esperantica supplemento ei dedit domna van Dijk annis inter 1946 et 1947. Familia omnis bis in Congressu universali fuit, anno 1950 Lutetiae et anno 1954 Harlemi. Anno 1954 puer solus in congressu iuventuti dicato et Hilversi celebrato adfuit, antequam annis gymnasialibus ab Esperanticis paululum abstineret. Reditum ad res Esperanticas autem cepit Ioannes studiosus Delfi in arte navium construendarum. Tunc in gremio TEJO iuvenes esperantistas Batavos colligere est ausus et symbolas informatorias varias in periodicis de lingua Esperantica publicavit. Istis annis uxorem, cuius familia Associationem omnium gentium non nationalem fovebat, cognoverat. Annis 1962 et 1964 filius et filia eis nati sunt.

Anno 1964 conventus TEJO Amstelodami Congressus unversalis Hagae celebrati sunt Ioanne et Anna moderatoribus. Examina linguistica praeparavit et annis inter 1980 et 2001 apud UEA de rebus Africanis responsalis fuit. In praesidio UEA sedebat annis inter 1992 et 1995.[1] Baker laboravit inde ab anno 1965 etiam pro commissione NEJO ab Hunfrido Tonkin fundata, cui in animo colloqui cum institutis publicis non Esperanticis. Saepe linguam Esperanticam in feriis docebat.

Honores[recensere | fontem recensere]

Anno 2000 moderatores periodici Undae Esperantici eum sollemniter esperantistam anni honorarium declaraverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Externi nexus[recensere | fontem recensere]