Jump to content

Ioannes Arminius Wessel

E Vicipaedia
Ioannes Arminius Wessel.

Ioannes Arminius vulgo Johan Herman Wessel (natus Vestby in oppido die 6 Octobris 1742; mortuus Hafniae die 29 Decembris 1785), fuit scriptor et poeta Norvegicus.

Filius parochi et nepos Caspari Wessel mathematici necnon familiaris Petri Wessel Tordenskiold herois maritimi aetate undeviginti annorum Hafniam studiorum causa commigravit. Ibi Wessel etiam opera scribebat, quippe cui aegritudo et immodicus potionum alcoholicarum usus nocerent. Hafniae sodalis Societatis Norvegicae (Norske Selskab) fuit, ubi patriotae? convenire et Norvegiae mores, pietatem, litteras colebant. Versibus classicis uti fas erat. Hafniae monumentum commune pro Wessel et Ioanne Ewald positum est, quod Otto Evens fecit.

[[Fasciclus:Theodor Kittelsen - Smeden og bageren.jpg|thumb|upright=0.8|Smeden og Bageren, quod opus imaginibus auxit Theodorus Kittelsen.]] Omnibus notus est Wessel historiunculis satiricis cum sale annis inter 1784 et 1785 scriptis, ubi humanitatis stultitia atque iniustitia perennes monstrantur. Qua in collectione excellit narratio Smeden og Bageren (Faber et pistor), ubi altero fabro ferrario absente collorum sector non punitur. Itaque pro fabro necatore pistor innocens ad supplicium datur, quoniam in vico duo pistores supersunt. In opere Herrenmanden (Agrorum possessor) vir, qui modo in gehennam provenerit, rem ingratam molestamque de origine filii discit. Hundemordet (Canes necandi) querelas hominum futiles plangit.

Genus eius scribendi ad cogitandum invitat, varium est, enodatum, devagans necnon elegans et valde facetum. Praeterea epigrammata multa exaravit, quae etiam hodie citari solent.

In comoedia anni 1774, quae praetitulatur Kierlighed uden Strømper (Eros sine tibialibus), ludibrio habet imitationes dramatis Francogallici pessimas. Drama id nugis maxime quotidianis et perquam ignavis onoratum est, cum lingua elegantissima classica heroica omnibus regulis formalibus respectis? adhibeatur. Id opusculum in scaenis et nostris diebus producitur.

Pastillum fartum - num quid manducandum?

[recensere | fontem recensere]

Exemplo de facetis Wesselianis esto poema breve de pastillis fartis Danicis, quod sine dubio classicum vocari potest[1]: At Smørrebrød er ikke Mad, / Og Kierlighed er ikke Had, / Det er for Tiden hvad jeg veed / Om Smørrebrød og Kierlighed. (Scio pastillum fartum non esse epulas, scio amorem non esse odium. Tantum mihi adhuc de istis rebus notum est.)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Arminium Wessel spectant.
Lexica biographica:  Den store danske Deutsche Biographie Treccani Store norske leksikon