Ioannes Andreas Eisenbarth

E Vicipaedia
Statua doctoris Eisenbarth autoraedarios salutans ad Mundiae Hannoveranae fauces

Ioannes Andreas Eisenbarth (natus die 27 Martii 1663 Oberviechtach in oppido Palatinatus Superioris, mortuus Mundiae Hannoveranae die 11 Novembris 1727) fuit chirurgus Germanus maxime illustris. In cantilena paulo maligna cui titulus Ich bin der Doktor Eisenbarth secundum versus Ioannis Christophori Gottsched (1727) composita iste homo planus et medicus nequam habetur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Eisenbarth ophthalmologus atque balnearius-chirurgus fuit qui persaepe cataractas, calculos, ossa fracta sanabat. Chirurgi munere iam avus Gulielmus (1588–1646) et pater Matthias (1627–73) erant functi; multa in praxi apud affinem Alexandrum Biller Helmstadiensem decem annos didicit. Scitu dignum est quod operationes minores et dentium extractiones non a chirurgis probatis sed a balneariis tonsoribusque fiebant. In universitatibus chirurgiam in theoria solum docebant neque professores ipsi ante annum 1750 operationes facere solebant. Quamvis Eisenbarth medicus appellaretur, numquam doctoratu de medicina laureatus est. Nihilominus eum expertissimum putabant et privilegia a nobilibus haud pauca nactus est. Medicus officialis superior ad aulas principum decem declaratus in Borussia vel oculista aulicus et consiliarius fuit.

Testis ocularius ingenii eius pretiosissimus factus est domnus Heister Helmstadiensis qui in opere anno 1753 in lucem prolato publice permultos improbos medicos criticavit. Cum autem quater ad doctoris Eisenbarth operationes herniae scrotalis, hydroceles testis, strumae, cataractae/glaucomatis adfuisset, se nullum errorem vidisse confirmavit. Curam affectuosam erga aegros adhibitam politici quoque laudabant. Wetzlariae tantummodo cum officialibus nonnullis querelas habuisse videtur.

Eisenbarth chirurgus migrans fuit, cuius itinera eum in omnes quasi partes Germaniae ducebant. Tunc mos fuit ut eum plus quam centum homines comitarentur, inter quos et histriones scurrae musici. Spectacula tempori Baroco haud inusitata et praeconia artis medicinalis fecerunt et infirmorum dolentium quiritatus conclamationes fletus praesonuerunt atque obturbaverunt.

Instrumenta nova et memoria[recensere | fontem recensere]

Eisenbarth instrumenta nova excogitavit e.g. acum cataractarum et uncos ad narium polypos abdendos. Domi suae Magdeburgi medicamenta coquebat quae omnibus vendebat.

Circa annum 1800 cantilena praetitulata "Ich bin der Doktor Eisenbarth" (Mihi nomen est doctoris Eisenbarth; primo impressa est anno 1818 in quodam studiosorum libro cantuali) vulgo nota fuit; ibi facete de eius arte cantatur. In multis locis effigie tabula statua de Eisenbarth memoria colitur. Cippus eius in muro Ecclesiae Sancti Aegidii Mundiae Hannoveranae admirationi est, in oppido autem natali non solum puteus Eisenbarth est sed etiam pharmacopolium ubi potamentum elixiris Eisenbarthensis recommendatur. Anno 1977 in Germania pulchrum pittacium cursuale cum facie Eisenbarth editum est. In oppidis Oberviechtach et Viechtach, Mundiae Hannoveranae, Bambergae et Magdeburgi variae viae scholaeque nomen eius portant. Anno 1952 Nicolaus Iosephus Michael Dostal operettam Doktor Eisenbart exaravit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ludwig Schießl, Werner E. Gerabek, Manfred Jähne, Michael Nerlich, Thomas Richter, Christoph Weißer: Doktor Eisenbarth (1663–1727). Ein Meister seines Fachs. Medizinhistorische Würdigung des barocken Wanderarztes zum 350. Geburtstag. Deutscher Wissenschafts-Verlag, Aquis Aureleis 2013, ISBN 978-3-86888-064-9.
  • Eike Pies: Eisenbarth. Das Ende einer Legende. Leben und Wirken des genialen Chirurgen, weit gereisten Landarztes und ersten deutschen Arzneimittelfabrikanten Johann Andreas Eisenbarth (1663–1727). Verlag E. & U. Brockhaus, Wuppertal 2004, ISBN 3-930132-24-9.
  • Karl Hieke: Der Landarzt und Arzneimittelfabrikant Johann Andreas Eisenbarth (1663–1727), dargestellt anhand seiner Werbemittel und anderer zeitgenössischer Quellen. Verlag Dr. Eike Pies, Sprockhövel 2002, ISBN 3-928441-42-6
  • Eike Pies: Ich bin der Doktor Eisenbarth. Arzt der Landstraße. Leben und Wirken des berühmten Chirurgen. Eine Bildbiographie. Ariston Verlag, Genavae 1977, ISBN 3-7205-1155-3.
  • Iris Schatz: Doktor Eisenbarth: Beispiellose Operationen und Arzneien. Apud: Deutsches Ärzteblatt. Band 106, Nr. 12, 2009, S. A-567/B-485/C-469. (PDF)
  • Ernst Andreas Friedrich: Ein Grabstein in Münden. Apud: Wenn Steine reden könnten. Band II, Landbuch-Verlag, Hannoverae 1992, ISBN 3-7842-0479-1, S. 161–162.
  • Daniela Schießl: Doktor Eisenbarth – eine ambivalent wahrgenommene Persönlichkeit. Das Bild des barocken Wanderarztes Johann Andreas Eisenbarth (1663–1727) im Spiegel ausgewählter Quellen vom Ende des 17. bis zum Beginn des 20. Jahrhunderts. Oberviechtach 2017 (=Oberviechtacher Museumsschriften, 3), ISBN 978-3-9819149-0-0

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Andream Eisenbarth spectant.