Ioannes (magnus dux Luxemburgi)
Obitus: 23 Aprilis 2019; Luxemburgum
Patria: Luxemburgum
Officium
Consociatio
Familia
Coniunx: Princess Joséphine-Charlotte of Belgium
Proles: Archduchess Marie-Astrid of Austria, Henricus Luxemburgi Magnus Dux, Prince Jean of Luxembourg, Princess Margaretha of Luxembourg, Prince Guillaume of Luxembourg
Familia: House of Luxembourg-Nassau
Memoria
Sepultura: Notre-Dame Cathedral
Ioannes, nomine pleno nativo Jean Benoît Guillaume Robert Antoine Louis Marie Adolphe Marc d'Aviano (natus die 5 Ianuarii 1921; mortuus die 23 Aprilis 2019) fuit magnus dux Luxemburgi ab anno 1964 usque in 2000.
Filius natu maximus fuit Carolae magnae ducissae et Felicis de Borbone Parma. Alumnus fuit collegii Ampleforth in Anglia et universitatis Laval Quebecensis necnon Regii Collegii Militaris iuxta Sandhurst. Secundo bello mundano saeviente, Luxemburgo a Germanis obsesso, cum exercitu Britannico ab 1943 usque in 1945 militavit.
Mater eius anno 1964 regimine se abdicavit, cui Ioannes, titulo magni ducis accepto, succedit.
In matrimonium die 9 Aprilis 1953 duxerat Iosephinam Carolam principissam, sororem Alberti II regis Belgarum, quae eo filias duas filiosque tres peperit, videlicet:
- Maria Astridis
- Henricus successor
- Ioannes
- Margarita
- Gulielmus
Ioannes regimine se abdicavit die 7 Octobris 2000, quo die filius Henricus in magnum ducatum succedit. Luxemburgi in urbe annum agens nonagesimam et nonam mortuus est.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem spectant. |
- Vita apud situm monarchiae Luxemburgensis
Gulielmus I 1815 • Gulielmus II 1840 • Gulielmus III 1849 • Adolphus 1890 • Gulielmus IV 1905 • Maria Adelais 1912 • Carola 1919 • Ioannes 1964 • Henricus 2000 Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Luxemburgi | |