Iohannes-Christianus Ströbele

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iohannes-Christianus Ströbele
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes-Christianus Ströbele: imago
Nativitas: 7 Iunii 1939; Salinae Saxonicae
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Causidicus, politicus

Familia

Genitores: Rudolf Ströbele;
Iohannes-Christianus Ströbele

Iohannes-Christianus (Hans-Christian) Ströbele (natus die 7 Iunii 1939 Salinis Saxonicis) rerum politicarum peritus Germanicus factionis Foederis 90/Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Ströbele in oppido Marl scholam frequentavit atque anno 1959 testimonium maturitatis accepit. Deinde tiro militavit. Ab anno 1960 Ströbele Heidelbergae et Berolini iurisprudentiae ac politicae studebat. Anno 1969 secundam probationem accepit et dehinc Berolini iurisconsultus operam dat. Ab anno 1970 defensor reorum Cohortis Exercitus Rubri - conventus tromocratorum extremae sinistrae - suscepit. Ab anno 1979 etiam diurnarii munere functus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ströbele uxorem duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1970 Ströbele sodalis factionis SPD factus est, sed anno 1975 e factione expulsus est, quod tromocrates "sodales cari" vocavisset. Ab anno 1979 sodalis factionis Viridum erat. Anno 1985 primo in Dietam Foederalem Germaniae suffectus est. Anno 1989 pro foedere regnandi cum SPD Berolini sub Gualtherio Momper nitebatur. Anno 1990/91 cum duobus aliis praeses factionis erat. Ab hoc officio se recessit, cum Virides suffragium Dietae Foederalis perdidissent. Annis insequentibus Ströbele Berolini in pago Horto Bestiarum pro factione Viridum operam dedit. Anno 1998 in pago Berolino centrali iterum legatus ad parlamentum Germanicum electus est et annis 2002, 2005, 2009 atque 2013 reelectus est. Anno 2017 non iam candidatus ad parlamentum Germaniae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem-Christianum Ströbele spectant.