Ioanna Kyger

E Vicipaedia
Wikidata Ioanna Kyger
Res apud Vicidata repertae:
Ioanna Kyger: imago
Ioanna Kyger: imago
Nativitas: 19 Novembris 1934; Vallejo
Obitus: 22 Martii 2017; Bolinas
Patria: Civitates Foederatae Americae

Ioanna Kyger, nata Joanne Kyger (19 Novembris 1934 - 22 Martii 2017), fuit poetria Americana, apud cuius poemata multum valent Buddhismus Zen et coniunctiones cum poetis Montis Atri, Renascentia Franciscopolitana, et Beat Generation.

Conspectus[recensere | fontem recensere]

Universitatem Californiae Barbaropoli sitam frequentavit,[1] antequam anno 1957 Franciscopolim migravit[1] seque re praesenti poetica circa Iacobum Spicer et Robertum Duncan implicavit. Ibi anno 1958 in Gary Snyder incidit, cui in Iaponia, ut primum advenerat, die 28 Februarii 1960 ilico nupsit. Deinde cum Snyder, Allen Ginsberg, et Petro Orlovsky ad Indiam iter fecit, ubi cum Dalai Lama collocuta est.[2] Ad Civitates Foederatas anno 1964 reversa[3] The Tapestry and the Web, suum librum primum, proximo anno edidit. Anno 1965, Iacobo Boyce nupsit, sed annis 1970 ineuntibus separati sunt.[4]

Plus viginti libros poesis et orationis solutae divulgavit, inter quos Going On: Selected Poems, 1958–1980 (1983);[5] et Just Space: Poems, 1979–1989 (1991) fuerunt. In urbe Californiae Bolinas ex 1968 habitat, ubi actorum diurnorum loci editor principalis est. Aliquando in Schola Poeticarum Incorporalium Iacobi Kerouac Universitatis Naropanae Boulder Colorati docet.[1] [6]

Corpus scriptorum autobiographicorum (1981) iterum anno 2000 prolatum est, nomine Strange Big Moon: Japan and India Journals, 1960–1964 inscriptum. Quem librum Anna Waldman inter splendidissimas scripturas generis diurnarii numeravit.[7] Corpus poesis nuper editae God Never Dies (Blue Press), The Distressed Look (Coyote Books), Again (La Alameda Press), et As Ever: Selected Poems (Penguin Books) sunt. Recentissimus liber, About Now: Collected Poems (National Poetry Foundation), PEN Oakland Josephine Miles National Literary Award for Poetry anno 2008 accepit. Anno 2006 stipendium artis fundationis artium contemporanearum accepit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1981. The Japan and India Journals, 1960–1964. Tombouctou Books.
  • 1991. Just Space: Poems 1979–1989. Black Sparrow Press. Liber illustratus ab Arturo Okamura. ISBN 0876858345.
  • 2000. Strange Big Moon: The Japan and India Journals: 1960–1964. North Atlantic Books. ISBN 9781556433375. Reimpressio libri The Japan and India Journals.
  • 2002. As Ever, Selected Poems. Ed. Michael Rothenberg, praefatio David Meltzer. Penguin. ISBN 1417704527.
  • 2007. About Now: Collected Poems. National Poetry Foundation. ISBN 9780943373720.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 "Big Bridge #4 Chapbook Poet: Joanne Kyger" .
  2. Waldman 1996:252.
  3. Kyger 2000, 280.
  4. Colloquium cum Ioanna Kyger, www.cuke.com (Crooked Cucumber).
  5. Victor in National Poetry Series.
  6. Joanne Kyger, www.youtube.com (Lunch Poems: A Noontime Poetry Reading Series, University of California, Berkeley).
  7. "One of the finest books ever in the genre of 'journal writing.'"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stirling, Isabel. 2006. Zen Pioneer: The Life & Works of Ruth Fuller Sasaki. Shoemaker & Hoard. ISBN 9781593761103.
  • Waldman, Anne, ed. 1996. The Beat Book: Poems and Fiction of the Beat Generation. Praefatio Allen Ginsberg. Bostoniae: Shambhala. ISBN 1570620008.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]