Latinitas bona

Ioanna Cox

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioanna Cox
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Iunii 1974; Batley
Obitus: 16 Iunii 2016; Valetudinarium Generale Leodiense
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Helen Joanne Leadbeater

Officium

Officium: Member of Parliament in the United Kingdom, Member of the 56th Parliament of the United Kingdom
Munus: Politicus

Consociatio

Familia

Coniunx: Brendan Cox

Ioanna Cox, vulgo plene Helen Joanne sed saepissime Jo Cox (nata die 22 Iunii 1974; die 16 Iunii 2016 interfecta) est politica et activista operae socialis Britannica. In oppido Batley Isuriae nata, in Heckmondwike educata, rebus socialibus et politicis apud Collegium Pembrochiae Cantabrigiense studuit. Apud Oxfam, societatem caritatis liberam, de exsulibus belli civili Syriae et mulieribus musulmani laboraverat. Iam factioni Laboris associata, anno 2015 legata Parlamenti Britannicum electa est.

Dum apud electores se ad politiam disputandam de Referendo in suburbiis Leodiensibus offerebat, die 16 Iunii 2016 necata est ab homicida cultello armisque igniferis munito qui Britain first! ("primum Britanniam") clamavisse dicitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ab ipsa scripta

Nexus externi[recensere | fontem recensere]