Ioachimus Gießner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioachimus Gießner

Ioachimus vulgo Joachim Gießner (natus die 23 Decembris 1913 Dresdae, mortuus die 25 Novembris 2003 Trippstadt in Rhenania-Palatinatu) ferriviarius et esperantista fanaticus Germanicus erat. Inter idiomatis Zamenhofiani fautores notus factus est laboribus suis sat fecundis culturam, didacticam, viam ferream spectantibus.

Munus familiaque[recensere | fontem recensere]

Lapis memorialis Esperanticus (ad sinistram) et monumentum pro Gießner (ad dexteram) ante stationem ferriviariam principalem Hertzbergensem

Ioachimus Gießner cursum honorum in servitio administratorio Viae ferratae regiae (Deutsche Reichsbahn / DR) exorsus mense Maio 1933 candidatus inspectorius erat in territorio Dresdensi. Munus primum verum annis inter 1936 et 1938 ad limitem inter Germaniam et Bohemoslovaciam apud Aquas Francisci (Františkovy Lázně) implevit. Postea velut magister in rebus ferriviariis disponendis Dresdae eiusque circumiectis operam dabat. Bello saeviente in Francia et Polonia res administratorias ad viam ferream pertinentes disponebat. Bello finito Bilivelda systema orbitale ferratum Germaniae occidentalis observabat et emendabat. Ex anno 1954 Brunsvici et Elze stationum ferriviariarum praepositus fuit, antequam anno 1966 eodem officio functurus Hertzbergam ad Harthicos montes veniret. Ibi anno 1978 rude donatus est. Ceterum Bello frigido ista statio ferriviaria ad limites Germaniae liberae sita maximi momenti erat in mercibus cum zona Sovietica commutandis.

In matrimonium duxit Dresdae die 11 Iunii 1938 Irenam Löser, quacum duos filios et unam filiam habuit. Anno 2003 nuptiarum anniversarium LXV celebrare iuvabat. Uxor autem usque annum 2001 homines in ioga et horticultura alternativa salubri erudire solita est. Anno 2002 denique commigratum est in gerontocomium in Palatinatu situm; sepultus est in sepulcreto Otterbach haud procul a Caesarea Lutra.

Actiones in Esperanticis laudabiles[recensere | fontem recensere]

Gießner sermonem Esperanticum anno 1950 edidicit in grege docili quodam Organizationis socialis ferriviariae (Bahn-Sozialwerk). Mox ipse factus est notionum Zamenhofianarum pacificarum propugnator atque irrisorum insciorum propulsator entheus. Biliveldae, Brunsvici, Elze et Hertzbergae ipse linguam docebat; eo instigante Hertzbergenses sibi anno 2006 sollemniter epithethon ornans oppidi Esperantici (Herzberg, la Esperanto-urbo) dederunt.

Gießner annis inter 1953 et 2000 in citata Organisatione sociali ferriviaria rerum Esperanticarum responsalis erat; annis inter 1956 et 2002 ferriviariis esperantistis Germanicis (Germana Fervojista Esperanto-Asocio/GEFA) praefuit et annis inter 1968 et 1990 vel praeses fuit Internationalis Foederationis Esperantistarum Ferriviariorum (IFEF). Statim intellexit Esperanticum non solum ad communicationem utile esse sed etiam cultum atque humanitatem optime tradere posse. Itaque active mundo Esperantico serviebat in pontibus inter populos faciendis et impedimentis vetustis rescindendis. Multis congressibus ferriviariis tam in Germania quam in terris externis particeps orationes habuit et textus speciales multos, ubi et de nomenclatura Esperantica bona adhibenda agebatur, pepigit convertitque. Super omnia autem interpretationem cantilenarum vernacularum in Esperanticum dilexisse videtur, uti plus quam quadringenti cantus refecti demonstrant.

Structura logica linguae Turcicae allectus librum definitivum Esperanticum pro Turcis exaravit. Insuper programma interpretatorium astutum generale pro conversionibus ex omnibus sermonibus in linguam Esperanticam aptum excogitavit. Librum praetitulatum Die letzten Kinder von Schewenborn, quem auctrix Gudrun Pausewang anno 1983 de inimicitiis politicis internationalibus et belli atomici imminentia narrans scripserat, feliciter Esperantice interpretatus est. Inde versio in Sinicum fabricata est. Iam ante annum 1989 contactus multos cum hominibus in communisticis terris degentibus habuerat, ut regiminibus socialisticis dirutis velociter novas vias in Esperanticis parare potuit. Itaque Ioachimus noster fecit, ut quam primum organisationes ferriviariae Esperanticae Romaniae, Bulgariae, Bohemiae et Slovaciae sub tutela Foederationis internationalis intellectualis ferriviariae (FISAIC) approbationem dignam attingerent.

Honores atque praemia[recensere | fontem recensere]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Biz Esperanto öğreniyoruz, abecedarium Esperanticum pro Turcis, in catalogo UEA
  • Internacia Fervojista Esperanto Federacio: historio. 1909-1984, historia esperantistarum ferriviariorum
  • Internacia Fervojista Esperanto Federacio: historio. Kompletiga suplemento pri la jaroj 1984 - 1999, historiae pas altera, in catalogo UEA
  • La lastaj infanoj de oldrovalo, conversio libri infantilis Die letzten Kinder von Schewenborn (quem Gudrum Pausewang confecerat)
  • Herzberg - La Esperanto-urbo kantas, discus compacti duo cum cantibus ab Ioachimo Gießner eleganter conversis