Ioachim Florensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioachim Florensis
Res apud Vicidata repertae:
Ioachim Florensis: imago
Nativitas: 1135, 1130; Coelicum
Obitus: 30 Martii 1202; Petraficta

Officium

Officium: Abbas
Munus: Theologus, Scriptor, philosophus

Consociatio

Memoria

Sepultura: San Giovanni in Fiore Abbey
Beatus (feriae die 30 Martii)
Ioachim Florensis in codice saeculi XIV, in Bibliotheca Apostolica Vaticana adservato

Ioachim Florensis[1] seu Ioachimus de Flore (anno circiter 1135 natus; mortuus die 30 Martii 1202) fuit theologus, rerum gestarum interpres, propheta, et abbas Sancti Ioannis monasterii, qui ordinem Floriacensem (alias ordinem Florensem) condidit.

Vita[recensere | fontem recensere]

De eius vita scripsit sermone Latino Carmelus Ciccia in commentariis Vaticanis quibus est titulus Latinitas (Sept. 2000):

Dantes Alagherius in suo Paradiso (c. XII) Ioachimum de Flore invenit, “Calabrum abbatem spiritu prophetico praeditum”: a maximo Italorum poeta abbas Ioachimus in beatorum numerum numeratur… Abbas Ioachimus, ortus Caelici circiter MCXXX, in Consentina dioecesi, prius Cisterciensis monachus fuit; deinde, post in Terram Sanctam peregrinationem, ordinem Florensem instituit, qui e monasterio Sancti Ioannis per totam Italiam diffusus est. Magno ingenio praeditus, anachoreta fuit simulque mysticus, praedicator, propheta, philosophus, theologus, librorum auctor. Summorum Pontificum Imperatorumque iussu, nonnulla opera ad Christifideles aedificandos conscripsit. Praenuntiare ille potuit aetatem Spiritus Sancti, post aetates Patris et Filii venturam, nec non Ecclesiae humanique generis renovationem, gratia paupertatis et simplicitatis. Renovatio ab eo praenuntiata magnam expectationem excitavit et complures homines ad poenitentiam adque rectum iter suscipiendum adduxit. Doctissimus vir etiam de theologicis questionibus egit, a multis veneratus, a nonnullis spretus. Cum autem semper catholice in Ecclesia vivere et mori cuperet, ipse Sedi Apostolicae munus concredidit ut opera sua diiudicaret et, si quid erroris esset, tolleret vel emendaret; et Ecclesiae praeceptis semper obtemperavit. Eius mortis dies anniversarius, festus habitus, per saecula ritu proprio celebratus est. Quia vero plurima miracula et admirabilia ei tribuuntur, saepe in libris beatus vel sanctus Ioachimus appellatur. Anno MCCXV S. Concilium Lateranense IV, cum libellum contra Petrum Lombardum de unitate seu essentia Trinitatis Ioachimo attributum damnaret, ipsum Ioachimum tuitum est, quia Ecclesiae semper confisus erat. Tamen abbas fama deminutus est; sed Summus Pontifex Honorius III anno MCCXX quadam bulla Ioachimum “hominem catholicum” declaravit et hanc sententiam longe lateque praedicari iussit.

Doctrina[recensere | fontem recensere]

Secundum Ioachim res gestae divisae sunt in tres status: statum Dei patris, statum filii, statum futurum Sancti Spiritus. Tres status testamentis correspondent scilicet primo, secundo, tertio futuro. Nonnumquam hic tertius status "illo tertio imperio" (Germanice Drittes Reich) vocato comparatur. Quo verbo aliquantum temporis Nationales Socialistae Germanici utebantur ut suum imperium describerent.

Eius vaticinationis causa de tertia aetate, futura et nova, magni factus est ab Iosepho Mazzini atque a multis aliis Italicae patriae amantibus, praesertim ab illis qui in societatibus secretis se congregabant. Idem Mazzini concepit quandam Tertiam Italiam, quam dixit Aetatem Spiritus.

In peritissimis Ioachinismi viris doctis est papa Benedictus XVI emeritus Iosephus Ratzinger, qui iam in opere habilitationis suae, conscripto 1956 et anno 1959 edito[2] receptionem operum Ioachimi tractavit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  1. Concordia Novi ac Veteris Testamenti
  2. Expositio in Apocalypsim
  3. Psalterium decem chordarum
  4. Adversus Iudaeos
  5. De articulis fidei
  6. De septem sigillis
  7. Dialogi de Praescientia Dei et de predestinatione electorum
  8. Enchiridion super Apocalypsim
  9. Epistulae
  10. Inteligentia super calathis ad abbatem Gaufridum
  11. Testamentum
  12. Universis Christi fidelibus
  13. Exhortatorium Iudeorum
  14. Genealogia
  15. Liber Figurarum
  16. Poemata
  17. Praefatio super Apocalypsim
  18. Professio fidei
  19. Quaestio de Maria Magdalena
  20. Sermones
  21. Soliloquium
  22. Tractatus super quattuor Evangelia
  23. Tractatus in expositionem et regulae beati Benedicti
  24. Ultimis Tribulationibus

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Joachim von Fiore: Concordia Novi ac Veteris Testamenti. Venedig 1519. Minerva Verlag GmbH Frankfurt/Main 1963. (Nova editio editioni Venetianae anni 1519 similis facta.)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bibliotheca Augustana
  2. Joseph Ratzinger, Das Offenbarungsverständnis und die Geschichtstheologie Bonaventuras.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Antonio Maria Adorisio, La "legenda" del Santo di Fiore / B. Ioachimi abbatis miracula (Mantianae: Vecchiarelli, 1989)
  • Morton W. Bloomfield, "Joachim of Flora: A Critical Survey of his Canon, Teachings, Sources, Biography and Influence" in Traditio vol. 13 (1957) pp. 249-311
  • Ernesto Bonaiuti, Gioacchino da Fiore: i tempi, la vita, il messaggio (Consentiae: Giordano, 1984)
  • Carmelo Ciccia, Dante e Gioacchino da Fiore [1] (Consentiae: Pellegrini, 1997)
  • Carmelo Ciccia, La santità di Gioacchino da Fiore in Allegorie e simboli nel Purgatorio e altri studi su Dante [2] (Consentiae: Pellegrini, 2002) ISBN 88-8101-114-X
  • Carmelo Ciccia, Il ‘De gloria paradisi’ di Gioacchino da Fiore e la ‘Divina Commedia’ di Dante Alighieri, in “Abate Gioacchino” (Consentiae: TGC, Ian.-Iun. 2005); et postea in Saggi su Dante e altri scrittori [3] (Consentiae: Pellegrini, 2007) ISBN 978-88-8101-435-4
  • Carmelo Ciccia, Joseph Ratzinger e Gioacchino da Fiore, in “Ricerche” (Catanae: CRES, Ian.-Dec. 2010)
  • Francesco D’Elia, Gioacchino da Fiore / Un maestro della civiltà europea (Subariae Mannelli: Rubbettino, 1991)
  • Francesco Foberti, Gioacchino da Fiore (Florentiae: Sansoni, 1934)
  • Henri de Lubac, La posterità spirituale di Gioacchino da Fiore (Mediolani: Jaca Book, 1981-83)
  • Giuseppe Mazzini, Joachimo / Appunti per uno studio storico sull'abate Gioacchino: Gli appunti manoscritti di Giuseppe Mazzini, cur. Bianca Rosa (Augustae Taurinorum: Impronta, 1977)
  • Raniero Orioli, "Gioacchino da Fiore" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2001)
  • Antonio Piromalli, Gioacchino da Fiore e Dante (Ravennae, Longo, 1966)
  • Gian Luca Potestà, "Gioacchino da Fiore" in Federiciana (Romae:Treccani, 2005)
  • Joseph Ratzinger, Offenbarungsverständnis und Geschichtstheologie Bonaventuras. Habilitationsschrift und Bonaventura-Studien. In: Joseph Ratzinger Gesammelte Schriften. ISBN 978-3-451-30130-8.
  • Antonio Staglianò, L' abate calabrese: fede cattolica nella Trinità e pensiero teologico della storia in Gioacchino da Fiore, praesent. Gianfranco Ravasi (in Civitate Vaticana: Libreria Editrice Vaticana, 2013)
  • Leone Tondelli, Il Libro delle figure dell'abate Gioachino da Fiore, duo volumina: II cum Marjorie Reeves et Beatrice Hirsch-Reich (Augustae Taurinorum, SEI, I editio 1940, II editio 1953)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioachim Florensis spectant.