Io (mythologia)

E Vicipaedia
Pictura Pompeiana ex Isidis temploː Ionem cornutam accipit Isis.

In mythologia Graeca Io (Graece Ἰώ) erat filia fluminis Inachi, qui in Argolide regnabat, et Meliae. A Iove amata Iunonis zelotypiam excitavit cuius aeditua erat[1]. Quam ob rem dea eam in candidam vaccam transmutavit[2] et custodem Argum centum oculis praeditum adposuit. Erant qui non Heram sed ipsum Iovem dicerent puellam in vaccam mutasse ut facilius latere posset[3]. Certe Iovis iussu Hermes Argum necavit. Tum Iuno/Hera miseram Io tabani ictibus instinctam[4] per orbem terrarum fugientem lacessivit. In Aegypto tandem speciem humanam Iovis beneficio redintegravit atque filium Epaphum peperit e quo ortae sunt Danaides et Hercules. In Prometheo vincto Aeschylus eam extremo terrarum orbe errantem et Prometheum vinculis Iovis iussu oneratum adeuntem ostendit a quo de fato et futura progenie certior fit. Scit enim Prometheus post tertium decimum generationem Herculem e Ius prole natum se liberaturum[5]. Ex eius peregrinationibus Io nomen suum Mari Ionio et Bosporo Cimmerio dedisse credebatur quia Graece bosporum velut 'bovis iter' interpretari licet[6].

Quia vaccae formam diu praebuit vel saltem cum cornibus puella pingebatur deis Aegyptiis Hathor et Isidi[7] vulgo adsimulabatur.

Lyrcus nepos eius Phoronei filius fuit, quem Inachus pater misit, ut sororem perditam inveniret[8].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aeschylus, Supplices 291-2.
  2. Ibidem 299.
  3. Ovidius I.610-1.
  4. Apud Ovidium "horrifera Erinye' perterrita dicitur (I.726). Vergilius contra Aeschylum sequitur (Georgica III.153-4ː 'oestrus').
  5. Prometheus vinctus 850-77. Scientiam suam Prometheus a matre Themide accepit.
  6. Prometheus vinctus 729-34.
  7. Herodotus, Euterpia 41. Hyginus 175 et Apollodori bibliotheca.
  8. Parthenius, 1.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Iuno Iovem cum Ione invenit. Petrus Lastman pinxit.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]