Inventum (Russia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Inventum (discretiva)

Находка
Nakhodka from West.jpg
Vexillum Inventi Insigne Inventi
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Territorium Maritimum
Condita 1864
Res geographicae
Area
 - tota


325,9 km²

Numerus incolarum 2017 149 316
Coordinata 42° 49′ 00″ Sept., 132° 53′ 00″ Ort.
Altitudo 8 m
Situs interretialis: http://находка.рф/

Inventum[1] (Russice Находка, Nachodka) urbs est in territorio Maritimo Russiae. Incolas 149 316 habet anno 2017. In ripis creccae eiusdem nominis, quae est pars sinus eiusdem nominis maris Iaponici patet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Crecca Inventum et sinus eiusdem nominis a nautis navis vaporariae Russicae America nominis anno 1859 inventa est et sic appellata, cum nauta quidam creccam idoneam vidisset et "ecce, inventum est!" exclamasset. Primi incolae anni 1864 huc migraverunt. Sinus autem saeculo XIX nomen America a nave cepit, unde et vicorum in ripa eius sitorum unus, anno 1907 conditus, Americana (Russice Американка) appellabatur. Anno 1936 statio ferriviaria constructa est. Anno 1939 portus magnus in Invento crecca aedificari incepit. Anno 1950 Inventum in numerum urbium inclusum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 518. Hoc nomen Russicum significat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Inventum spectant.
  • Situs proprius (Russice)
  • Inventi photographemata vetera