Interfectio Michaelis Brown

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Interfectio Michael Brown die 9 Augusti 2014 in suburbio Ferguson urbis Sancti Ludovici civitatis Missuriae facta est. Brown, adulescens nigricolor annos duodeviginti natus, sclopetatus est a Darren Wilson annos viginti octo nato, vigile albicolori. Condiciones interfectionis disputatae ac reclamationes tumultusque populares animos hominum ad se in Civitatibus Foederatis forisque converterunt. Post interfectionem multum disceptatum est de rationibus inter vigiles et Afroamericanos ac de viribus a vigilis adhibitis.

Pictura loci interfectionis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]