Insulae Lero et Lerina
Lero et Lerina insulæ (francogallice « îles de Lérins ») adversus Canuam in australi Francia haud procul a litore stant. Lerina (vel Lerinus, francogallice « île Sainte-Marguerite ») major est propiorque litori, Lero autem (francogallice « île Saint-Honorat ») multo minor pone Lerinam in altiore mari stat. Antiqui vero eruditi nomina invertebant, qui error nuper correctus est. Circum autem illas maximas nonnullæ sunt aliæ parvulæ insulæ.
Hæc de eis Plinius Major scribit : « Lero et Lerina, adversum Antipolim, in qua Vergoani oppidi memoria ».[1] Strabo autem, apud quem Lerinæ « Πλανασία » græce nomen est, Leroni « Λήρων », herois Leronis vocati templum Lerone situm memorat. Illustrius vero sanctus Honoratus monasterium Lerone quoque circa annum 410 condidit, quod etiamnunc exstat. Lerinæ autem septimo decimo sæculo arx ædificata est, in qua ad usum carceris accommodata complures clari homines inclusi sunt, inter quos arcanus « Vir ferrea persona tectus » memorari potest.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plinius, Naturalis historia III, 79.