Coordinata: 65°46′00″N 169°00′00″W / 65.7666667°N 169°W / 65.7666667; -169

Insulae Diomedis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insulae Diomedis a septentrione visae, mense Iulio anni 2006
Haec pagina de insulis freti Beringiani explicat. Si insulas maris Hadriatici quaeris, vide Diomedeae insulae.

Insulae Diomedis[1] sunt duae insulae necnon aliquot rupes in freto Beringiano inter Alascam et Tschucotiam sitae.

Insula orientalis vel insula Diomedis minor (vel etiam insula Krusenstern, nomine Ioannis Krusenstern appellata) ad Alascam pertinet. Insula occidentalis vel insula Diomedis maior (vel etiam insula Ratmanov) pars districtus autonomi Tschucotici Russiae est. Inter insulas fretum 3750 m latitudinis patet, per quod linea commutationis diei transit.

A Symeone Dezhnev insulae apertae sunt anno 1648. Anno 1732 die 16 Augusti[2], i.e. die sancti Diomedis, expeditio Viti Beringii insulas visitavit et nomen Diomedis dedit. Anno 1732 primo in charta certe signatae sunt ab Ioanne Fedorov et Michaele Gvozdev.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 65°47′0″N 169°1′0″W, 65°45′0″N 169°3′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica