Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 0°59′S 49°35′W / 0.983°S 49.583°W / -0.983; -49.583

Insula Maraiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Despectus ex satellite in ostium Fluminis Amazonum, insula Maraiense in parte dextra inferiori.

Insula Maraiensis[1] (Lusitanice Ilha do Marajó), olim ab indigenis Marinatambal[2] et a primis colonis Ilha Grande de Joannes ('Magna Insula Ioannis') appellata,[3] est magna insula ad deltam fluminis in Paraensi, civitate Brasiliensi,[4] quae maxima et principalis ex insulis in Archipelago Maraiensi in Amazonia est. Finitur ab ostio Fluminis Amazonum ad occidentem versus, Oceano Atlantico ad septentriones et orientem versus, Flumine Paraensi ad australem versus, et Sinu Maraiensi ad orientem versus.

Tabula geographica Insulam Maraiensem monstrat.

Insula est secunda a maxima in America Australi et tricesima quinta in orbe terrarum. Area terrestris est 40 100 chiliometrorum quadratorum, cum area Helvetiae congruens; longitudo maxima 295 chiliometra, latitudo maxima 200 chiliometra est.[5]

Ab anno 400 a.C.n. fere usque ad 1600 p.C.n. fere, insula fuit locus societatis praecolumbianae culturae Maraioarensis appellatae, cui fortasse erant plus quam 100 000 incolarum. Hodie, insula permultis bubalis feris innotescitur, necnon undis aestu factis (vulgo pororocas), quae ab aestu interdum efficiuntur cum aqua accedens usitatas rationes hydrodynamicas in regione deltae Amazonicae superet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Maraiensem spectant.