Latinitas bona

Insula Dickson

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insula Dickson in tabula geographica depicta

Dickson[1] seu Dikson[2] (Russice Диксон) est insula saxosa in parte septentrio-orientali sinus Ieniseensis maris Karensis, 1,5 km e continente abstans, ad districtum Taimyricum Dolgano-Neneticum territorii Crasnoiarensis Foederationis Russicae pertinens. Aream circa 25 km² atque altitudinem mediocrem circa 26 m, maximam autem ad 48 m habet. Nomen hodiernum insulae datum est anno 1878 ab Adolpho Erico Nordenskiöld, exploratore Suecico, in honorem Anascharii Dickson, qui pecuniam pro expeditione eius dedit. In insula Dickson sita est pars occidentalis oppiduli eiusdem nominis, loci habitati septentrionalissimi Russiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "De insula Dickson"[1]; "Insulae Dickson clima"[2]
  2. "insula Dikson in declivi saxoso humidiusculo"[3]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 73°30′25″N 80°32′47″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия