Jump to content

Insula Decembristarum

E Vicipaedia
Monumentum Decembristarum in insula positum.

Insula Decembristarum[1] (usque ad annum 1926 Golodai[2]) est insula in Petropoli in delta Nevae. Smolenka deverticulum ab insula Basilii eam separat, Neva Minor ab insula Petri et aestuarium eius cum Nevula Minore commune ab insula Crucis. Pars insulae occidentalis in sinum Finnicum spectat. Saeculo XX ineunte humo adaggerato cum parvis insulis adiacentibus coninucta est (insulis Gunaropulo, Žadimirovskii, Kaševarovii), annis sexagesimis cum insula Libera (Vol'nyj) maiore humili et paludinoso. Smolenkae alveus mutatus et rectus factus est. Insula Sulphuris (Sernyj) parva in Neva Minore prope ad insulam Decembristarum sita est.

Nomen hodiernum habet de quinque Decembristis capite damnatis (Condratius Ryleev, Paulus Pestel, Michael Bestužev-Riumin, Sergius Murav'ëv-Apostol, Petrus Kachovskij), qui loco ignoto in hac insula clam sepultos esse putantur.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Quod Russice "esuri!" significat. Saeculo XVIII fortasse "Galladay, Halladay" de nomine quodam Anglico.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 59°57′0″N 30°14′30″E OpenStreetMap GeoNames