Roman numeral 10000 CC DD.svg

Insula Australis (Nova Zelandia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insula Septentrionalis et Insula Australis (colore rubro indicata)

Insula Australis[1] (Maoriane Te Waipounamu) est altera Novae Zelandiae insularum principalium, freto Cookiano ab insula Septentrionali aliquantulum minore separata. Area insulae 150 437 chiliometrorum quadratorum est,[2] quare magnitudine est duodecima orbis terrarum insula. Numerus civium est 1 196 000 (Iunio 2021).

Christopolis et Dunedinum sunt urbes insulae Australis maximae.

Insula parva Stewart iuxta litora insulae Australis iacet; haud longe et insulae Campbelli[3] et insulae Aucklandi[4] sitae sunt.

Montes Alpes Australes insulae Australis magnam partem occupant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 43°59′0″S 170°27′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica