Jump to content

Insula Aenea

E Vicipaedia
Vicus in insula Aenea. Photographema saeculo XX ineunte factum.

Insula Aenea[1] vel Cuprea[2] (Russice Mednyj) est minor insularum Praefectoriarum duarum insula, ad orientem Camtschatcae sita et in territorio Camtschatico Russiae iacens. Eius area est 186 chm², longitudo 56 chm, latitudo usque ad 7 chm. Altitudo maxima (mons Steingerii) 640 m est.

A Vito Beringio anno 1741 inventa, a Basilio Golovnin explorata annis ab 1817 ad 1819 est; tunc inhabitata fuit. Aleuti hanc a saeculo XIX exeunte incolebant; nunc autem incolis caret.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad insulam Aeneam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 54°42′24″N 167°43′2″E • OpenStreetMap • GeoNames