Instantia (pediludium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pedilusor dicitur gregis adversarii pedilusori instare (inde instantia haec res appellatur) si inter certamen ei insistendo atque eum in lusionibus pilaribus impediendo ad sui gregis ianuam defendendam pro parte agat. Pedilusor adversario instans alterutra potissimum ex duabus rationibus, iuxta totius turmae ordinationem, id facit: aut enim adversarium certum aliquem persequitur quocumque se ad oppugnandum conferat (instantia ad hominem), aut in certa campi lusorii area plerumque manet ibique lusori adversario, qui forte eandem aream oppugnandi causa intraverit, instat (instantia arealis).