Insigne Aboae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Aboae

Insigne Aboae est symbolum Aboae, antiquissimae urbis Finniae. Quod insigne originem trahit a signo mediaevali ex anno 1309. In medio stat littera ancipiti forma, ex qua non solum A littera lineamentis conformata, sed etiam litterae AM in eandem figuram coalitae in mentem veniunt. Nam per A illam prima littera Latini nominis urbis ostenditur, cum AM ad precationem Ave Maria referri videatur. Figura media imaginibus quattuor liliaceis circumdatur, nam lilium, imago in insignibus usitatissima, symbolum est Mariae virginis, cui consecrata Ecclesia Cathedralis Aboensis est.[1] Littera aurea et lilia argentea ex postico fundo caeruleo eminent. Corona heraldica insigni superposita ad situm Aboae refertur, namque insigne priscum provinciae Finniae Propriae ab anno 1557 corona ducis ornatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iltanen 2004; Mattila 2016: 61-62.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bergroth, Tom C (1980) Turun kaupungin historiallinen museo, vuosijulkaisu – Turun kaupungin vaakuna. Koteva.
  • Iltanen, Jussi (2004) Urbes Finlandiae – Suomen kaupunkien historiallinen kartasto. Genimap
  • Mattila, Matti (2016) Rytmi. Annorlunda Mediatuotanto.