Jump to content

Insicia

E Vicipaedia
Insicia porcina Germanica incocta cum pane.

Insicia (-ae, f.), aut insicium vel isicium, (ex verbo "insecare") est mixtura aequabilis e pulpa et adipe, quae tundendo, terendo, fricando, et cribro facitur. Insicia antiqua saepe crassa, hodie autem etiam, et potius, tenuis est. Insiciae vulgo in globulos sicut Anglicae "meat balls", aut planae in modo hamburgensi formantur. Praeter farcimina, galantinae, pates, roulades, terrines, et quenelles quoque ex insicia faciuntur. Carnes plerumque porcinae, ferinae (cervinae, aprugnae, vel cuniculi), avium, aucupii, vitulinae adhibitae sunt et insiciae marinae fiunt de cammaris, astacis, lolligine, sepia, locusta, aut pisce (lupo, tructa, vel salmone). Omentum porcinum et laridum pro apide praeoptantur, quia saporem medium habent. Romani insiciam pipere, ligustico, cumino, laseris radice, et liquamen condiebant.[1][2][3]

Ius ex insiciis porcinis.

Nexus interni

  1. M. Gavius Apicius, De Re Coquinaria 2.1.1.1
  2. The Culinary Institute of America, 299.
  3. Eliza Acton Modern cookery, in all its branches (80 pages) Longman, Brown, Green and Longmans, Paternoster Row, 1845 (Google eBook) [Retrieved 2012-01-08] [this link found at British Broadcasting Corporation © 2012 ]