Inscriptio Duenos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inscriptio Duenos.

Inscriptio Duenos est exemplum fortasse antiquissimum linguae Latinae, textus saeculi VI a.C.n. (circa annos 580570) in calice triplici inscriptus, qui Romae inter colles Quirinalem et Viminalem anno 1880 repertus est. Scriptio a dextra sinistrorsum procedit. Multi docti et eruditi textum perscrutati sunt, nec quisquam totum intellexit quid significare velit. Plus quam quinquaginta interpretationes editae sunt, quae inter se dissident.

Textus tres habet lineas, quarum prima et tertia sunt aliquanto clariores, secunda opacior:

IOVE|SATDEIVOSQOIMEDMITATNEITEDENDOCOSMISVIRCOSIED
ASTEDNOISIOPETOITESIAIPACARIVOIS
DVENOSMEDFECEDENMANOMEINOMDVENOINEMEDMALOSTATOD

Si litteras in verba singula collegeris, hic textus decerni potest (med = calix ipse):

iovesat deivos qoi med mitat nei ted endo cosmis virco sied
asted noisi opetoi tesiai pacari vois
duenos med feced en manom einom duenoi ne med malos tatod

Verbis in Latinam Classicam conversis, haec est interpretatio quae fieri potest (ni in te = 'erga te'?):

iurat deos qui me mitat ni in te comis virgo sit.
ast te nisi [OPETOITESIAIPACARIVOIS].
Bonus me fecit in [MANOM EINOM] bono. ne me malus tollito.

Duenos ('bonus homo') etiam potest esse nomen cuiusdam hominis, 'Bonus'. Verbum virco etiam potest virgo dea, Proserpina. Verba malos tatod etiam possunt legi malo statod, id est malum stato; ergo Bonum ne [per] me malum stato [imputetur, imponatur].

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Baldi, Philip. 2002. The Foundations of Latin. Berolini: Mouton de Gruyter.
  • Wilkins, Augustus Samuel, et Robert Seymour Conway. 1911. Latin Language. Encyclopaedia Britannica 16:244–257.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Inscriptionem Duenos spectant.