Latinitas nondum censa

Inscriptio Adulitana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Inscriptio Adulitana seu Titulus Adulitanus (etiam siglo OGIS 54 recognita),[1] hodie deperdita, fuit inscriptio Graece anno 238 vel 237 a.C.n. exarata iussu regis Ptolemaei Euergetae et iuxta Adulin Erythraeae erecta. Inscriptionem Cosmas Indicopleustes vidit textumque in libro suo rescripsit cuius titulus est Topographia Christiana:

"Rex magnus Ptolemaeus, filius regis Ptolemaei et reginae Arsinoës deorum fratrum, regis Ptolemaei et reginae Berenices deorum sospitatorum nepos, ex patre quidem Hercule Iovis filio, ex matre autem Baccho item Iovis filio oriundus: accepto a patre regno Aegypti, Libyae, Syriae, Phoenices, Cypri, Lyciae, Cariae et Cycladum insularum, bellum gessit in Asia cum magna peditum equitumque multitudine, et cum nautica classe, atque elephantis Troglodyticis et Aethiopicis quos pater eius et ipse primi in his locis venatu ceperunt et abductos in Aegyptum bellico usui assuefecerunt. Cum autem regionem citra Euphratem omnem ditioni suae subdidisset, necnon Ciliciam, Pamphyliam, Ioniam, Hellespontum, Thraciam, viresque omnes istis in regionibus sitas atque elephantos Indicos omnesque locorum istorum monarchas vectigales sibi fecisset, Euphratem fluvium traiecit; ac cum Mesopotamiam, Babyloniam, Susianam, Persidem, Mediam ac reliquas omnes usque ad Bactrianam regiones subegisset, et, perquisitis sacris rebus quas olim Persae ex Aegypto exportaverant, eas cum reliqua gaza variis ex locis coacta retulisset in Aegyptum, per canales fluviorum manufactos copias misit."[2]

Catalogi provinciarum imperii Ptolemaeorum oportet comparationem facere cum eo qui in Laudatione Ptolemaei Theocriti comprehenditur.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Interdum "Monumentum Adulitanum"; sed hoc nomen saepius pro inscriptione posteriori adhibetur quae de rebus imperii Axomitani refert.
  2. PG vol. 88 coll. 103-104


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.