Inhibitor reabsorptionis serotonini noradrenalinique

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Synapsis chemica: post liberationem neurotransmissoris reabsorptio per transportatorem ("neurotransmitter transporter") perficitur.

Inhibitores reabsorptionis serotonini noradrenalinique (IRSN, abbreviatura anglica: SNRI) sunt grex medicamentorum cum effectibus praecipue antidepressivis. Nonnulli IRSN ad alios morbos (per exemplum neuropathiam diabeticam, obesitatem) tractandos illati sunt. IRSN transportatores serotonini (SERT) atque noradrenalini (NET) in functionibus reabsorptionis transmissorum suorum obtundunt[1].

Inhibitores reabsorptionis serotonini noradrenalinique sunt atomoxetinum, duloxetinum, milnacipranum laevomilnacipranumque, sibutraminum, venlafaxinum desvenlafaxinumque.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni