Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ingeniaria urbana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Via Damrak medii Amstelodami sita, cum curru electrico, semita birotarum, et crepidine. Administratio viarum et modorum transportationis est unum ex magnis operibus ingeniariorum urbanorum.

Ingeniaria urbana, sive ingeniaria municipalis, totam infrastructuram municipalem attinet, instrumenta scientiae, artis, ingeniariaeque ad circumiecta urbana adhibens. Quae disciplina comprehendit vias, crepidines, retia copiarum aquae, cloacas salubres, lumina viaria, administrationem et dispositionem ramentorum solidorum municipalium, receptacula materiarum administrationi operibusque publicis (sali, arenae, aliisque rebus) dicata, hortos publicos, et infrastructuram circulandi? subtiliter enumerandam, designandam, construendam, administrandam. De reticulatis utilitatum publicarum operibus, ingeniarii urbani amplecti possunt civilem systematis distributionis ministeriorum electrici telecommunicationumque loci partem, praecipue canales accessusque conclavia. Etiam tractare possunt optimizationem collectionis quisquiliarum et retia ministerii laophoriorum. Nonnullae ex his disciplinis cum aliis ingeniariae civilis proprietatibus congruunt, sed ingeniaria urbana haec retia et ministeria infrastructurae coniungit, quae saepe (in certa via vel proposito constructionis) simul exstruuntur et ab eadem auctoritate rectionis loci administrantur.

Hodierna ingeniaria urbana in Britanniarum Regno saeculo undevicensimo orta est, post Conversionem Industrialem et ortum magnarum urbium industrialium. Minae hominibus urbanis ex pestilentiis morborum per aquam transmissorum (sicut cholera et typhus) iactatae ad evolutionem professionis scientiae salubri dicatae duxit, quae deinde ingeniaria municipalis facta est. Vir magni momenti rei motus valetudinis publicae dictae erat Eduinus Chadwick, auctor renuntiationis parlamentariae[1] magni momenti anno 1842 editae.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allemand, Sylvain. 2009. Sous la ville durable, le génie urbain. Les carnets de l'info.
  • Barratt, Claire. 2011. The spotter's guide to urban engineering: infrastructure and technology in the modern landscape. Richmond Hill Ontarionis et Buffalo Novi Eboraci: Firefly Books. ISBN 9781554077083, ISBN 1554077087.
  • Koloski-Ostrow, Ann Olga. 2015. The archaeology of sanitation in Roman Italy: toilets, sewers, and water systems. Chapel Hill: The University of North Carolina Press. ISBN 9781469621289.
  • Latham, Alan, Derek McCormack, Kim McNamara, et Donald McNeil. 2009. Key Concepts in Urban Geography. Londinii: SAGE. ISBN 978-1-4129-3041-3.
  • Levy, John M. 2017. Contemporary Urban Planning. Ed. 11a. Novi Eboraci: Routledge (Taylor & Francis).
  • Marshall, John U. 1989. The Structure of Urban Systems. Toronti: University of Toronto Press. ISBN 978-0-8020-6735-7.
  • Martinand, Claude. 1986. Le Génie urbain, Rapport au ministre de l'équipement, du logement, de l'aménagement du territoire et des transports. Lutetiae: la Documentation française.
  • Zabala, Itzal, ed. 2016. Methods and techniques in urban engineering. Valley Cottage Novi Eboraci: Scitus Academics. ISBN 9781681175140.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]