Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ingeniaria transportationis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ingeniaria transportationis est adhibitio technologiae et principiorum scientificorum ad destinationem, designationem functionalem, effectionem, administrationemque rerum ullius generis transportationis ut tuto, habili, rapido, commodo, opportuno, frugi, circumiectisque convenienti hominum bonorumque motui faveat. Quae subdisciplina ingeniariae civilis est.[1] Momentum ingeniariae transportationis intra professionem ingeniariae civilis aestimari potest per numerum partium in Societate Americana Ingeniariorum Civilium[2] quae ad transportationem directe et praesertim pertinent. Sunt sex partes (aerospatium; transportatio aerea; strata autocinetica; transportatio tuborum; transportatio aquaria, portuum, litoralis, et oceanica; ac transportatio urbana), quae tertiam partem divisionum technicarum duodeviginti intra Societatem Americanam anno 1987 erant.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "ITE – The Transportation Profession". ITE .
  2. Anglice American Society of Civil Engineers.
  3. "ASCE – About Civil Engineering". ASCE .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Macpherson, Gavin. 1993. Highway and transportation engineering and planning. Harloviae Essexiae Angliae: Longman Scientific & Technical; Novi Eboraci: J. Wiley. ISBN 0-470-20003-0 (charta). ISBN 0-582-09798-3.
  • Papacostas, C. S., et P. D. Prevedouros. 1993. Transportation engineering and planning. Ed. 2a. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0-13-958075-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]