Jump to content

Ingeniaria moderationis

E Vicipaedia
Systemata moderationis partes magni momenti in volatu spatiali agunt.
Moderatio columnarum fractionantium est una e difficillimis adhibitionibus.

Ingeniaria moderationis,[1] sive ingeniaria systematum moderationis,? est disciplina ingeniariae artis quae theoriam moderationis automariae ad systemata designationis adhibet, quibus sunt mores in circumiectis moderationis optati.[2] Quae disciplina cum ingeniaria electrica plerumque congruit, quacum saepe in multis institutionibus per orbem terrarum docetur.[2]

Ingeniarii technologiae moderationis sensores detectoresque? adhibent ad actionem exitūs rationis continendae metiendam; quae mensurae retroactionem ad corrigendum aptam praebent, actionem optam adipisci adiuvantem. Systemata ut operentur sine initu humano designata systemata appellantur moderationis automariae, sicut cruise control, ad celeritatem autocineti moderandam adhibitum. Exercitatio ingenariae systematum moderationis, ingenio multidisciplinario, usum systematum moderationis plerumque per exemplaria mathematica maxime variorum systematum deductorum tractant.

Hodierna ingeniaria moderationis est nova disciplina academica, quae, technologiā provectā, magnam vim saeculo vicensimo adepta est. Late definiri vel digeri potest adhibitio utilis theoriae moderationis. Ingeniaria moderationis partes necessarias in variis systematibus agit, a simplicibus machinis lavatoriis ad aeroplana insectatoria F-16 summae potestatis. Conatur intellegere systemata physica, formationem mathematicam adhibens, per initus exitusque ac varia elementa quibus sunt varii mores; adhibere instrumenta designationis systematum moderationis ad moderatores pro his systematibus excogitandos; atque exsequi moderatores in systematibus physicis technologiam adhibentīs quae praesto sunt. Systema moderationis esse potest mechanicum, electricum, fluidum, chemicum, aerarium, vel biologicum, et eius formatio mathematica, enodatio, et designatio theoriam moderationis in uno aut multis ex dominiorum temporis, frequentiae, et multiplicis generis S adhibet, naturā quaestionis designationis nitens.

Horologium Persicum abhinc annorum 2500 adhibitum.

Systemata moderationis automariae primum abhinc annorum bina milia facta sunt. Primum artificium moderationis retroactionis notum putatur antiquum horologium aquale quod Ctesibius Alexandriae in Aegypto circa saeculum 3 a.C.n. excogitavit. Horas numeravit gradu aquae in vase ordinando, et ergo flumine aquae ex vase. Quod certo fuit artificium prosperum, quia horologia aqualia designationis similis Bagdati iam fiebant cum Imperium Mongolicum urbem anno 1258 cepit. Varia artificia automaria multa saecula adhibebantur ad opera utilia perficienda aut tantummodo oblectare. Inter haec sunt automata, populo Europaeao saeculis septimo decimo et duodevicensimo grata, quae homunculos salientīs ostendebant qui idem opus identidem peregerint; quae automata sunt exempla moderationis sinūs aperti. Inter artificia moderationis automariae retroactionis vel sinūs clausi maximi momenti sunt gubernator temperaturae fornacis Cornelio Drebbel Alcmarensi circa 1620 tributus, et gubernator flyball centrifugalis ad celeritatem machinarum vaporariarum ordinandam ab Iacobo Watt anno 1788 excogitatus.

Chronologia progressūs ingeniariae moderationis

[recensere | fontem recensere]
Notabilia ingeniariae moderationis inventa historica
AnnumIngeniarius,
Mathematicus
Inventum historicum
300 a.C.n.Ctesibius Alexandrinus,
Philo Byzantinus
clepsydra (horologium aquale), hydraulis (organum aquale)
Saeculum 2 a.C.n.Fortassae Archimedesmachinatio Anticytherensis
saeculum 1Hero Alexandrinusaeolipyla
ca. 1770Leonhardus Euleruscalculus infinitesimalis
ca. 1780Petrus Simon Laplacetransformatio Laplace
1782Iacobus Wattinitium Revolutionis Industrialis, machina vaporaria constructa
1788Iacobus Watt
1868Iacobus Clerk Maxwellsystematica aequationum differentialium descriptio
1895Adolphus Hurwitzpolynomium Hurwitzianum
1922Nicolaus Minorsky
1932Harrius Nyquist
1938Henricus Wade Bode
1942Ziegler / Nichols
1942Norbert Wienerexemplar praedictionis
1944Hermannnus Schmidtprima schola ingeniariae moderationis in Germania
1947Norbert Wienercybernetica, theoria communicationis
1948Gualterius Ricardus
1955Henricus Kindlerprima schola technologiae moderationis in Germania Orientali
1957Winfried Oppeltprima schola technologiae moderationis in Germania Occidentali
1960Rudolphus Kálmán
1962Ricardus Bellmanprincipium optimizationis Bellmanianum, algorithmus Bellmanianus
1965Lotfi Zadehtheoria copiarum incertarum
1969Ricardus E. Morley
1974Guntherus Schmidt

Nexus interni

  1. ↑ Vel fortasse moderandi, ordinandi, continendi, temperandi.
  2. 1 2 Systems & Control Engineering FAQ | Electrical Engineering and Computer Science. . engineering.case.edu (Case Western Reserve University). 20 Novembris 2015.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bennett, Stuart. 1986. A History of Control Engineering, 1800–1930. IET. ISBN 978-0-86341-047-5.
  • Bennett, Stuart. 1991. A History of Control Engineering, 1930–1955. IET. ISBN 978-0-86341-299-8.
  • Bolton, William. 1992. Control engineering. Harlow Essexiae: Longman Scientific & Technical; Novi Eboraci: Wiley. ISBN 0582097290.
  • Franklin, Gene F., J. David Powell, et Abbas Emami-Naeini. 2013. Feedback control of dynamic systems. Ed. septima. Stanfordiae Californiae: Pearson. ISBN 9780133496598.
  • Horn Martin. 2006. Nicolaos Dourdoumas: Regelungstechnik. Pearson Studium. ISBN 3-8273-7260-7.
  • Kilian, Christopher. 2005. Modern Control Technology. Thompson Delmar Learning. ISBN 978-1-4018-5806-3.
  • Ogata, Katsuhiko. 1997. Modern control engineering. Ed. tertia. Upper Saddle River Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0132273071.
  • Raven, Francis H. 1978. Automatic control engineering. Ed. tertia. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0070512280.
  • Samal, Erwin, Dirk Fabian, et Christian Spieker. 2013. Grundriss der praktischen Regelungstechnik. Oldenbourg Verlag. ISBN 3-486-71290-X.
  • Zankl, Arnold. 2006. Milestones in Automation: From the Transistor to the Digital Factory. Wiley-VCH. ISBN 978-3-89578-259-6.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad ingeniariam moderationis spectant.
Lege de systemata moderationis in Vicilibris.