Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ingeniaria militaris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula toreumatica Arcis Insulae, anno 1668 designatae a Sebastiano Le Prestre de Vauban, praestante militari suae aetatis machinatore.
Despectus in Mulberry harbour "B" (27 Octobris 1944).
Ingeniarii militares in Royal Military Artificers in Gibraltaria, 1795.
Fabri Francici in proelio iuxta Berezinam flumen in Ruthenia Alba anno 1812.

Ingeniaria militaris est ars, scientia, ususque operum militarium designandorum et aedificandorum ac nexuum transportationis militaris communicationisque militaris tenendorum. Ingeniarii militares[1] etiam logisticas belli gerendi rationis praestant. Hodierna ingeniaria militaris ab ingeniaria civili discrepat. Saeculis vicensimo vicensimoque uno, ingeniaria militaris alias ingeniariae disciplinas comprehendit, inter quas technicae rationes ingeniariae mechanicae et electricae.[2]

Secundum NATO, "ingeniaria militaris est illa agitatio ingeniariorum ad corporea effectionis circumiecta formanda suscepta, elementum vel ministerium neglegens. Ingeniaria militaris subsidium decurrendi et subsidium omnibus viribus datum comprehendit, muneribus ingeniariae militaris non exceptis, sicut vires protegendae, apparatus displosivi exarmandi, circumiecta protegenda, intellegentia militaris colligenda, et investigationes militares efficiendae. Ingeniaria militaris agitationes ab ingeniariis effectas non amplectitur qui vehicula, naves, aeroplana, systemata armorum, et instrumenta tenent, reficiunt, agunt."[3][4]

Res cognatae[recensere | fontem recensere]

Fabri notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel laxe fabri et antiquitate etiam architecti.
  2. "military engineering". Encyclopædia Britannica Inc. 2013 .
  3. Anglice "military engineering is that engineer activity undertaken, regardless of component or service, to shape the physical operating environment. Military engineering incorporates support to maneuver and to the force as a whole, including military engineering functions such as engineer support to force protection, counter-improvised explosive devices, environmental protection, engineer intelligence and military search. Military engineering does not encompass the activities undertaken by those 'engineers' who maintain, repair and operate vehicles, vessels, aircraft, weapon systems and equipment."
  4. NATO publication (1 Aprilis 2008). MC 0560 "MILITARY COMMITTEE POLICY FOR MILITARY ENGINEERING". NATO 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ingeniariam militarem spectant.