Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ingeniaria biomedica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Repraesentatio ultrasonica vesicae urinariae (forma papilionis nigri similis), prostata hyperplastica. Exemplum scientiae utilis et scientiae medicae una fungentium.
Exemplum microarray 40 000 macularum cum interpositione aucta ad singula monstranda.

Ingeniaria biomedica sive ingeniaria medica est adhibitio principiorum ingeniariae et conceptorum designationis ad medicinam biologiamque curae valetudinis causa, aut diagnostica aut therapeutica. Quae disciplina artes ingeniariam et medicinam miscere conatur, ingeniariorum sollertias designationis investigationisque cum scientiis medica biologicaque ad tractationem valetudinis promovendam coniungens, diagnosi, observatione, therapiaque non exclusis.[1][2] Etiam intra aspectum ingeniariorum biomedicorum est administratio hodiernorum machinarum medicorum intra valetudinaria, in normis industriae pertinentibus stantes. Quod officium implicat commendationes machinarum, procurationem, examinationem ordinariam et sustentationem prophylacticam, et deinde amotionem et dispositionem. Qui haec muneribus fungantur etiam appellantur technicus machinae biomedicae vel ingeniarius clinicus.

Ingeniaria biomedica nuper fit studium sui, contra multas alias ingeniariae disciplinas. Talis evolutio saepe fit cum disciplina nova commutetur a specializatione? interdisciplinaria inter discplinas iam constitutas in disciplinam per se habitam. Multum ex opere ingeniariae biomedicae in investigatione et progressu consistit, latam subdisciplinarum seriem amplectens. Inter adhibitiones ingeniariae biomedicae magni momenti sunt progressus prosthesium biocompatabilium?, variae machinae medicae diagnosticae et therapeuticae (inter quas instrumenta clinica et microimplantationes), communia imaginum instrumenta sicut MRI et EKG/ECG, auctus textus regenerativi, medicamenta pharmaceutica, biologicaeque sanationis res.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Enderle et Bronzino 2012: 16/
  2. Fakhrullin et Lvov 2014.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ingeniariam biomedicam spectant.