Inferno (pellicula 1980)
Inferno (1980) "Infernum" | |
---|---|
Praeconium pelliculae Inferno nominatae | |
Genus | horror |
Dispositor | Darius Argento |
Factor | Claudius Argento |
Scriptor | Darius Argento |
Fabula ab | Darius Argento |
Primi actores | Irene Miracle Leigh McCloskey Eleonora Giorgi |
Compositor | Keith Emerson |
Redactor | Francus Fraticelli |
Officina | Produzioni Intersound |
Digesta ab | 20th Century Fox |
Dies editionis | 7 Februarii 1980 |
Duratio | 107 min. |
Natio | Italia |
Lingua | Lingua Italiana Lingua Anglica |
Impensa | dollariorum 3 milliones[1] |
Inferno est Italiana horroris pellicula, secunda trilogiae[2] cuius nomen Italianum est Le tre madri ('Tres matres'). Anno 1980 edita est, auctore Dario Argento.
Res de quibus pellicula narrat Novi Eboraci in CFA aguntur. Ex "tribus matribus" sive strigis in hac pellicula apparet "mater tenebrarum".
Huius initio pelliculae trium matrum historia et natura explanantur.[3] Femina librum emit apud vicinum veterum librorum mercatorem. Huius libri titulus est Anglice scriptus et dicit "The three mothers" quod Latine reddatur "De tribus matribus". Auctor scilicet ficticius libri etiam ficticii est quisdam E. Varelli qui se ut architectum Italianum Londinii viventem describit. Ipse textus libri est Latine scriptus. Pelliculae narrator anonymus recitat initium textus, quem femina ope vocabularii "Cassell's Latin dictionary" legit. Tres ut dicuntur matres praesentantur. Prima est "mater suspiriorum" trium matrium "maxima natu" Friburgi in Germania vivens, deinde secunda est "lacrimarum" Romae vivens, e tribus bellissima, et postremo tertia "mater tenebrarum" minima natu et crudelissima Novi Eboraci vivit. Ille Varelli scribit se architectum aedificationem matrium domuum in tribus urbibus[4] curavisse et tardius malignitatem trium "matrium", quae matres etiam sorores et revera strigae periculosissimae sunt, recognovisse. Sunt tres, ut iste Varelli explicat, secundum exemplum trium musarum, trium gratiarum, trium parcarum, trium furiarum. Haec strigae malevolae et potissimae omnem terrarum orbem suspiriis, lacrimis, tenebris regnare student.
De rebus Latinis
[recensere | fontem recensere]In pellicula quidam Mark (Marcus) documentum invenit dubiae Latinitatis verbis inscriptum quae verba esse videntur “Mater Suspiriorum, Mater Lacrimarum, Mater Tenebrarum Ignis vestri imagine inferorum recipiunt, animi mei delitiarum."[5]. Quae verba etiam apparent in chorale a Keith Emerson pro pellicula composito.[6]
Commentatio critica
[recensere | fontem recensere]Nina Darnton in diurnario New York Times scripsit pelliculam probare non Americano opus esse ad pelliculas gratuito cruentas faciendas.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Howard Hughes: Cinema Italiano: The Complete Guide from Classics to Cult, London, New York, I.B. Tauris, p. 243
- ↑ 2.0 2.1 Nina Darnton: "FILM: 'INFERNO,' MYTHIC HORROR TALE" New York Times 15 Augusti 1986
- ↑ youtube Dario Argento's Inferno 1/10
- ↑ Friburgum fortasse melius oppidum vocandum est.
- ↑ Dario Argento's Inferno 9/10
- ↑ Keith Emerson - Mater tenebrarum