Inclinatio confirmationis

E Vicipaedia
Imitatio iudicii exercitium est, quo inquisitores ad confirmationis inclinationem vitandam instruuntur.

Inclinatio confirmationis[1] animi propensio est illius, qui potissimum talem accipere vult notitiam nuntiationemve, quae eius praeiudiciis aut hypothesibus congruat eaque confirmet. Qui igitur hanc propensionem patitur, cum pronis testimoniis ac memoria selectrice uti soleat,[2] in errorem incidere et rerum intellectum corrumpere possit. Inclinatio confirmationis est, cum de opinionibus inveteratis aut rebus valde ad animi motus pertinentibus agitur. Omnino depelli non potest, attamen administrari potest artem cogitandi exercendo.

Genera inclinationis confirmationis[recensere | fontem recensere]

Inclinatio confirmationis notio lata est, ad quam varia e pertinent res, sicut cognitio iniqua, usus iniquus cognitionis, recordatio iniqua et memoria selectrix.

Annis 1960 multa experimenta psychologica facta sunt, quae homines indicabant ad cognitionem iniquam pronos esse, atque ab una tantum parte velle suas hypotheses aliasque opiniones confirmare adferendo testimonia, quae cum praesenti hypothesi congruant.[3]. Homines testimonia probantes tali quaerunt sciscitatione, qua opinionem suam confirmare possint, nec totius testimonii auctoritatem scrutari curant. Quaerunt, si recte sentiant, quos possint exspectare effectus, nec, quid, si errent, fieri possit, sciscitantur.[4] Homines, cum opiniones probare volunt, unam tantum eligendi viam sequi malunt ceteris neglectis optionibus. Fieri enim potest, ut medicus iam inter initia certam dixerit morbi causam et deinde nihil nisi id agat, ut indicia huius cognitionis indaget. Ad summam, constat inclinationem confirmationis parere errores systematicos praesertim in investigatione scientifica, quae ratione inductiva continetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua Anglica (confirmation bias) in sermonem Latinum conversa est
  2. Risen & Gilovich 2007.
  3. Nickerson: 177-178; Kunda 1999: 112-115.
  4. Baron 2000: 162-164.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baron, Jonathan (2000) Thinking and deciding. Tertia editio. Cambridge University Press
  • Kunda, Ziva (1999) Social cognition: Making sense of people. MIT Press
  • Nickerson, Raymond S. (1998) Confirmation bias: A ubiquitous phenomenon in many guises. Review of General Psychology 2 (2): 175–220.
  • Risen, Jane & Gilovich, Thomas (2007) Informal logical fallacies, apud Sternberg, Robert J. & al., Critical thinking in psychology, 110–130. Cambridge University Press.
  • Wason, Peter C. (1960) On the failure to eliminate hypotheses in a conceptual task. Quarterly Journal of Experimental Psychology 12 (3): 129–140