Latinitas bona

In Hexahemeron commentarius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

In Hexahemeron commentarius est opus ab ignoto quodam Graece fere saeculo quinto scriptum. Auctor, a textu operis Basilii Magni de Hexahemero seu creatione mundi incipiens, de rebus theologicis et historicis antiquis disserit. Multa ex auctoribus deperditis citat, inter quos Alexandro Polyhistore. Res curiosas de elephantibus aliisque animalibus exoticis narrat quas et in bestiariis mediaevalibus leguntur.

Hoc opus in libris manu scriptis Eustathio Antiocheno episcopo et martyri adscriptum est, sed falso. Textum temporibus recentioribus primus repperit Gulielmus Sirletus anno 1583 in insula Sicilia. Editio princeps a Leone Allatio curata est, qui versionem Latinam et "supercommentarium" addidit annoque 1629 Lugduni divulgavit. Eandem editionem Migne abbas novis curis Patrologiae Graecae, seriei suae, volumine duodevicesimo impressit.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1629: S.P.N. Eustathii Archiepiscopi Antiocheni et martyris in Hexahemeron commentarius, ac de Engastrimytho dissertatio adversus Origenem; item Origenis de eadem Engastrimytho an videlicet anima ipsa Samuelis fuerit vere evocata incantationibus Pythonissae (de qua I. Reg. cap. 28). Leo Allatius primus in lucem protulit, Latine vertit, notas in Hexahemeron adiecit, dissertationem De Engastrimytho syntagmate illustravit. Lugduni: sumptibus Laurentii Durand, 1629.
    • Opus reimpressum sine adnotationibus in: Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Graeca (Lutetiae, 1857-1866) vol. 18 coll. 708-793 (Graece, Latine)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • 1927: Friedrich Zoepfl, Der Kommentar des Pseudo-Eustathios zum Hexaemeron. Monasterii, 1927 (Altestamentliche Abhandlungen vol. 10 pars 5)