Impetus Mancunii anno 2017 factus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Manchester Arena, locus stragis
Locus impetus

Impetus Mancunii anno 2017 factus fuit impetus suicidialis, qui in Manchester Arena, multarum operarum exedra Mancuniensi, die 22 Maii 2017 factus est. Finito enim concentu Arianae Grande, cantricis Americanae, auditrices ex exedra catervatim exeuntes vehementi explosioni bombae subito obiectae sunt. Quo in tumultu 22 homines necati ac circiter 120 vulneribus adfecti sunt.[1]

Salman Ramadan Abedi, Britannus 22 annorum, parentibus Libycis natus, hoc flagitium fecisse mox a biocolytis cognitus est. Quod scelus adfectatores Civitatis Islamicae brevi sibi adsciverunt.

Theresia May, prima ministra Britanniarum Regni et Ieremias Corbyn, praeses Factionis laboris ambo hoc facinus condemnaverunt. Elizabeth II, regina Britanniarum, verbis consolatoriis familias victimarum adiit. Etiam Antonius Guterres, secretarius generalis Nationum Unitarum et praeses Unionis Europaeae illum impetum condemnaverunt solidaritatem mundi contra terrorismum postulantes.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni